Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6742. 1644 maart 4. Van G.J. Kütner.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Gavisus sum quidem in conspectu litterarum Exc. vestrae datarum Lutetiae 19 Ianuarii, ex quibus constantem benevolentiae affectum erga me laetanti animo cognovi, sed etiam dolui, cum ex iisdem litteris belli fortunam in quam dominus Didericus incidit, intellexi. Neque mirum si filii liberationem ex paterno affectu Exc. vestra summopere desiderarit; non ignorat tamen, quod cum multi alii non infimae conditionis eandem belli aleam subierint et libertatem non minus anxie desiderent, durum eis videri posse hunc dimitti, se vero attineri. Nihilominus tamen serenissimus elector pro iurata sua magnanimitate etiam hoc meritis Exc. vestrae tribuere benevolumque suum affectum | |
testatum facere voluit: ut filium reducem quamprimum complecti possit, libertatem domino Diderico benigne indulsit.Ga naar voetnoot2 Gratum insuper fuit serenissimo electori, quod Exc. vestra omnia consilia sua ad pacem promovendam directa esse scribit, nec desistere velle donec res confecta sit; et de hoc quidem sincero et puro affectu eo minus dubito, cum sciam omnia studia et consilia Exc. vestrae semper eo collimasse, memor etiam sermonum quos Lutetiae olim habuimus:Ga naar voetnoot3 opus sane gloriosum, si afflictissimo orbi christiano, tot annis acerbe gementi, pax restitui possit. Quod ut brevi succedat Deum Optimum Maximum ex animo precor, non minus ut in suam gloriam et publicum bonum omnia Exc. vestrae consilia dirigat, eamque salvam et incolumen conservet, illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus servus,
| |
Monachii, 4 Martii 1644. | |
Onderaan de brief staat in een onbekende hand: Inscriptio: Hugoni Grotio, reginae Sueciae legato apud christianissimum regem, Lutetiam. |
|