Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6919. 1644 juni 19. Aan [S.] Gyllenstierna.Ga naar voetnoot1Nobilissime domine, Quam facile ad lucis exortum disperguntur nebulae, tam facile Danicas famas dissipavit edictum quo regina nostra populos suos de isto negotio allocuta est, cuius Latinam mitto versionem.Ga naar voetnoot2 Illud autem quod nunc obiiciunt de bello non indicto in ipsos retorquere licet. Nam nostri bellum in imperatorem et qui eius sectam sequuntur indictoGa naar voetnoot3 insistentes hiberna sumsere in HolsatiaGa naar voetnoot4 et aliis Imperii Germanici locis quorum tributa vires hostium in nos auxerant. Rex Daniae, id non ferens quod ipse aliis fecerat cum bellum gereret, ea de causa vires et terrestres et maritimas Danici regni in nos vertit aperta hostilitate, idque bello non ante edicto, quomodo et Carolo rege apud nos regnanteGa naar voetnoot5 Suediam mera vi invaserat. Hoc cum ille fecisset, tum demum in Jutiam Scaniamque nostra progressa sunt arma. Amo Nobilitatem vestram tum aliis nominibus, tum quod honorem patriae iustitiamque et prudentiam reginae et regentium tueri apud exteras gentes nititur; quam ad rem aliasque omnes expetitas ego ei semper inserviam, eroque, nobilissime domine, generosae Nobilitati vestrae semper obsequentissimus,
| |
Parisiis, 19 Iunii 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Guldensternio. |
|