Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6875. 1644 mei 21. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Quandoquidem conducta apud Batavos classis iam in ea loca advenit, ubi de summa rerum inter Suedos et Danos cernitur, brevi videbimus quid de insulis exspectandum sit,Ga naar voetnoot2 postquam de utraque continente iam ferme transactum est. Caetera, quae et Claritatis vestrae et aliorum nuntiant literae; satis nobis sunt prospera. Elector Brandeburgicus paci inter Suedos et Danos constituendae operam dare voluit,Ga naar voetnoot3 sed scripsere ad eum imperator et Bavarus, ne id faceret. Rakoczii res, quantum intelligo, bene procedunt,Ga naar voetnoot4 sed pendent eius spes ab aula praecipue Constantinopolitana, ad quam imperator legationem insignem mittit et munera, quae multum ibi valent.Ga naar voetnoot5 Potestas quam imperator legatis suis dedit, non mala est. In Hispanica habent Galli quod culpent. Danus quidem conciliatoris personam agere posthac non potest, at Veneti pridem ad hoc officium placuere belligerantibus.Ga naar voetnoot6 Non optimum Portugalliae rebus omen est, quod Mindae substitit eius | |
regni legatus.Ga naar voetnoot7 Princeps ArausionensisGa naar voetnoot8 per Anglicam affinitatem aliquantum Dano illigatus est. Ex dimissis in Italia copiis quaedam ibunt ad principem Thomam. Miles missus ad Mottam Odincurtium, qui pro Gallis Catalaniam tenet, itemque classis. Dilectus apud Leodicum factus ibit, ut dicitur, ad marescallum Turenium, qui in Lotharingia se habet. Dux Aurelianensis ab hac urbe abiit obsidium urbis alicuius moliens; abiit et Anguianus dux fines Picardiae custoditurus. Alii praeterea minoribus copiis publicam quietem defendent. Sed pecunia aegerrime reperitur et ad mala alia accessit vinearum calamitas. Ne reperiatur pecunia ubi abundat, obstant ii qui exemplum metuunt; extorquere eam velle plebi inopi incertum et periculo non carens, praesertim cum et inter proceres non sint defuturi qui alant talium malorum semina. Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet, Claritudinis vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XXI Maii 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|