Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6602. 1643 december 19. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Mazarinus, qui magnam temporis partem in chartas lusorias impendit, Ransovii uxoremGa naar voetnoot2 consolatus, dixit ipsius causam suam esse, et certe ita se res habet: parvae copiae, sine victu missae ad res tam longinquas, tantis hostium viribus. Par in ducibus militibusque securitas. Nam qui ad Dutlingam deprehensi sunt, chartis ludebant plerique. Captivorum millia quatuor divisere inter se Bavarici et Lotharingici.Ga naar voetnoot3 Dux Carolus pacta ad Dutlingam signavit ut summum ibi habens imperium. Altera Vitriaci castra ad Meringam erant, non ad Memmingam;Ga naar voetnoot4 par ibi stupor. Rothwila tanto labore capta relicta fuit sine pulvere bellico. Itaque ad adventum victoris exercitus dedita est,Ga naar voetnoot5 sed ita ut dimissis ductoribus milites coacti fuerint mutare partes; ii fuere ad duo millia, equites pars maior. Mali eventus, praesertim ubi evidens est negligentia, solent rumores parere. Idem hic experimur. Accedunt factiones, ut illa nuper in Mombasoniae negotio inter domum Condaeam et Lotharingicam,Ga naar voetnoot6 unde orta die Saturni qui abiit pugna singularis inter ducem Guisium et Coliniacum, Castilionaei filium. Provocaverat ducem Guisium Coliniacus, | |
misso ad id Lestradio eo, qui inter Galliam et Bataviam saepissime cum mandatis commeatGa naar voetnoot7 et gratiosus est apud principem Arausionensem, Coliniaci propinquum,Ga naar voetnoot8 natum [quippe] ex matre Castilionaea. Pugnatum est claro die, in urbe, in area quae Regalis dicitur, dimicantibus quatuor, nam Coliniaco aderat idem ille Lestradius, Guisio nobilium domesticorum unus. Bis cecidit Coliniacus; post secundum lapsum exarmatus a Guisio est et plano ensis percussus cum monito, caveret sibi principes provocare. Dux Aurelianensis sustentat ducis Guisii causam, cuius antehac sororem uterinam, nunc consanguineam in matrimonio habet. Coliniaco favet dux Anguianus, sed cuius impetus reprimit prudens princeps Condaeus. Sunt haec auguria maiorum malorum, qualia antehac inter easdem illas domos, olim vero inter Aurelianenses et Burgundios apparuere. Episcopi Bellovacensis, quem cardinalis Mazarinus ex aula eiecit, cognato Buzanvalio imperavit regina regens, ut se a centuria praetorianorum abdicaret. Ubi nunc sit hostium ille exercitus nescimus. Sed dicitur esse Merciacus ad Sciltachum,Ga naar voetnoot9 ad Durlachum dux Carolus, Hazfeldianorum pars maior in Franconia.Ga naar voetnoot10 Vult dux Aurelianensis habere ius eligendi praecipuos militiae praefectos tanquam summus militum imperator. Princeps Condaeus dicitur in Burgundicam suam praefecturam iturus.Ga naar voetnoot11 Cum comitatu Burgundiae prolatatae sunt indutiae ad annum secuturum. Veneti legati extraordinarii abiere. Gorinus adhuc se in publico non ostendit. In Rouargis arx Nagae,Ga naar voetnoot12 quam tenuerant seditiosi, dedita est regi. Baptismum accepit ducis Anguiani filius susceptore cardinale Mazarino. Nomen ei Henrico Julio, cognomen duci Albreto. Mileraius hic est et bene excipitur. Pergit regina regens mederi annonae malis. Quinquaginta edicta pecuniaria in partu sunt. Rumor est, sed incertus, de conscribendis novis militum XXV millibus. In Italia Barbariniani ad Castellum Urbanum male habiti a Venetis; contra a Barbarinianis Ethrusci. In Hispania Francisco Menesio abscissae cervices, quod minus parens fuisset imperiis militaribus. Piccolominaeus a rege Hispaniae permissum petiit, ut sibi ire liceret cum hasta tantum gregarii ad obsidium Monsoni.Ga naar voetnoot13 Rex dixit exspectandum ei, donec ipse, rex scilicet, eodem iret pari habitu, adiutor ei futurus. Id velut summi honoris Piccolominaeo habiti testimonium vulgatur per Hispaniam. Creditur autem Johanni Austriaco notho dari praefectura Belgicae, Piccolominaeo autem ibidem et locus, quem marchio Aitona sub cardinale Hispano habuit. Naves longae ab Hispania, Neapoli et Sicilia ad oram Cataloniae profectae sunt, ut Rosis victum adferant. Portugalli TingimGa naar voetnoot14 etiamnum tenent, quanquam Hispani ad eam urbem recuperandam nihil omisere. Hispali initus numerus eorum peregrinorum, qui ibi vivunt, e Portugallia, Gallia, Anglia, omnibusque ademta arma. Uxor ducis Medinae-Sidoniae pro libertate mariti sui laborat, non sine bona spe. Roma urget regem Hispaniae, ut in hoc, quod in Italia est, bello trecentos lancearios suppeditet ex lege feudi Neapoleos. Rex Hispaniae dicit privatas esse controversias, ad quas fovendas se non teneri, sed ad pacem serio se laboraturum. Ex Mediolanensi | |
tractu milites multi fugiunt, inde et nomen dant militiae aut Barbarinorum aut oppositi foederis.Ga naar voetnoot15 Fuit apud me is qui huc missus est a landgravio DarmstadiensiGa naar voetnoot16 tradiditque mihi scripta pro causa eius familiae contra familiam Cassellanam in re Marpurgica. Recepi me ea lecturum et scripturum in Suediam, si quid forte inde mihi mandetur; interea sermones meos generaliter direxi ad communem concordiam. Mitto exemplum scripti satis ingeniosi,Ga naar voetnoot17 quod legati alii magno aere redemerunt, quasi ex arcanis publicis emanasset, cum lusus sit alicuius non ignari temporum, haud indignus legi. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam sospitet et consilia eius ad bonum publicum prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, IX/XIX Decembris 1643.
Saxonici qui FrancofurtiGa naar voetnoot18 sunt, praetulere prae se gaudium ob cladem Gallis illatam; Bavarici ad gravitatem vultum ac verba composuere, quasi dolentes. Aiunt illi merito castigatam superbiam cardinalis Mazarini, qui reginae regenti dixerit se ita humiles facturum esse Austriacos et Hispanos, ut si de pace chartam per cursorem suum mittat Monasterium, libenter sint accepturi. Feminae captorum ad Danubium liberae dimissae sunt.Ga naar voetnoot19 De filio meo, qui ibi militabat, nihildum cognovi, quod miror. Hispani exspectant classem ab America et naves bellicas mittunt obviam. In Portugalliam dicunturGa naar voetnoot20 advenisse a portu Januarii in Brasilia octo et viginti naves, ferentes XIV millia cistarum sacchari; et ab India Orientali navis magna earum ex numero, quas galeones vocant. Crepicordium in Italia rediit in potestatem Barbarinicam.Ga naar voetnoot21 A Plumazzi oppugnatione reiecti Mutinenses. Pro duce Croiaco feci quicquid desiderabat.Ga naar voetnoot22 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinus chartis lusoriis intentus. Solatur Ranzoviam. Causa cladis Dutlingensis. Hinc factiones, ut in Mombasoniae negotio. Buzanvalius praefectura centuriae se abdicare iussus. Germanica. Aurelianensis desiderium. Varia Gallica. Varia fortuna in Italia. Menesius apud Hispanos capite plectitur. Honos Piccolominaeo habitus. Quaedam ex Hispania. De legato Darmstadino. Libellum ingeniosum mittit. Mens Saxonum et Bavarorum de clade Dutlingensi; plura de hac. Hispanorum classis expectatur. Navium Portugallicarum adventus. Italica. |
|