Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6590. 1643 december 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Crescit fama mali apud Danubium nuper accepti,Ga naar voetnoot2 nam praeter caedem et deditionem quae ad Dutlingam evenit, dedidere etiam se qui castra habebant ad Memmingam;Ga naar voetnoot3 multi praeterea equitum in fuga interfecti. Accedit, quod iam ante captam Rothwilam plurimi eorum qui cum duce Anguiano venerant, metu inediae diffugerant.Ga naar voetnoot4 Quare de illo exercitu parum erit, quod restet. Galli bellum volunt. Pecunias exhauserat cardinalis Riceliacus; nunc novas difficile est reperire, plebe exinanita. Quae reperiuntur primum impenduntur ad largitiones, quibus se sustentant ii qui in magna sed satis nutante sunt potentia. Quod ad exercitus pervenit, tenue est, et ideo tenues exercitus et multis obnoxii incommodis. In Catalonia etiam novi motus esse dicuntur, maiore in Gallos quam nuper in Hispanos odio. Piccolominaeus cum Caesaraugustam veniret, obvios sibi habuit praecipuos aulae istius proceres magnaque cum pompa exceptus in ipsa aula hospitium habuit. Creditur autem in Flandriam mitti, multis in Hispaniam querelis delatis de Francisco Melone. Hispanorum militum licentia magna est et Arragoniae gravis. Naves longae Neapolitanae mille quingentos milites Germanos attulerant ad portum Valentiae, Vinaros. Inde ivere ad Monsonis obsidium cum Siculis itidem mille quingentis. Ad placandos procerum Hispanorum animos iussi ab aula excedere uxor Olivaresii et propinquus eius Enriquez. Ferrandino ablatum imperium in galeones et naves longas, datumque in naves longas duci de Tursis, in galeones duci Maquiedae. Etiam apud Portugallos res inquietae. Nam imperium in arma ablatum comiti Oviedoni, datum Matthiae Albuquercio, et regis eius exercitus, qui erat ad equites bis mille quingentos, peditum duodecim millia, a Badaiossa urbe frustra attentata recessit, receptisque oppidis Alconcela et Villa Nova de Fresno ob assiduos imbres hiberna petiit. In Gallaecia dicuntur iisdem Portugallis prosperae quaedam evenisse pugnae. Rex Hispaniae naves miserat in Africam ad tutandam SeptamGa naar voetnoot5 et recuperandam Tingi[m]. In Italia Crepicordium inter Centum et Nonantulam a Mutinensibus captum, sed a Barbarinis receptum est. Magni adhuc delectus utrinque aguntur. Hispani muniunt Santiam, Centum, Ponzonum. In Anglia parlamentarii responderunt comiti Harcurtio se quidvis facturos adipiscendae pacis causa, dum salvae ipsis maneant libertas, religio et foedus cum Scotis initum.Ga naar voetnoot6 Id vero paulo minus est quam pacem recusare. Nunc Gorinus hic est a rege Magnae Britanniae extra ordinem legatus, latens adhuc sed brevi urbem solenniter intraturus. | |
Regina regens hic rursum sequiore utitur valetudine. Cursat hic descriptus manu libellus, factus ab homine rerum non imperito, quasi explicationem continens mandatorum quae data sunt legatis ad pacem. Multum exaggerantur ibi vetera Galliae iuraGa naar voetnoot7 in loca Italiae, Hispaniae, Belgicae, etiam in Portugalliam et Batavos, sic tamen ut in gratiam papae et pacis amore rex Galliae paratum se dicat armis absistere, dum ipse teneat quae tenet, iure sibi integro ad ea quae non tenet; Portugalliae rex et Batavi uti possident ita possideant;Ga naar voetnoot8 Alsatia decedat rex Galliae ex promisso Suedis facto; faciat ut Suedorum postulata audiantur.Ga naar voetnoot9 Regina regens sua pecunia captivos vult liberare, eaque de causa literae missae Basileam de CCCCL millibus librarum. Ducenta millia scutatorum ad landgraviam missa, CCCC millia ad novos delectus, DCCL millia librarum in Cataloniam. Dicitur marescalli Guebriani, Tubadelii et RosaeGa naar voetnoot10 consilium fuisse, non ire in terras remotas, sed hiberna sumere apud Burgundiae comitatum. Ducis Aurelianensis uxor adhuc creditur gravida.Ga naar voetnoot11 Dux Anguianus impugnare vult testamentum cardinalis et renuntiationem de eius successione, quam fecit Bressaea, cum duci Anguiano nuberet. Magni hic questus adveniunt a ducatu Burgundiae ob licentiam hiemantium ibi turmarum L, centuriarum totidem. Creditur eo iturus aut princeps Condaeus aut dux Anguianus ad medendum iis malis. Parlamentum Dolense ad parlamentum Divionense misit petitum longiores indutias. In urbe BurchainGa naar voetnoot12 collocata sunt quatuor militum millia. Ambiunt adhuc praefecturam Campaniae dux Aurelianensis, Languedociae princeps Condaeus sibi aut filio. Propinqui ducis Bellifortii postulant ut causa eius iudicetur. Librarii et typographi quidam abiere, metuentes inquisitionem in libellos quosdam non congruentes temporibus. Deus, excellentissime et illustrissime domine, per consilia Sublimitatis tuae det Suediae orbique christiano res tranquillas, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, II/XII Decembris 1643.
Piccolominaeum a rege Hispaniae factum audimus Bragantiae ducem. In Italia a Mutinensibus captam Rupem Bazzani, ab Ethruscis Sambucam, Bolgetum, Montacutum. A rege Angliae magnis immunitatibus invitari mercatores, praesertim bellici pulveris, ad portus quos rex tenet, quales sunt Bristolia, Darmuthum, Falmuthum. Scotoram multos pro parlamentariis advenisse Northumbriam, Cumberlandiam, Westmerlandiam, pro rege vero Hibernos pedites quinquies mille, equites quingentos. Oppugnationem Plimuthi parari a principe Mauritio. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mala cladem Dutlingensem insecuta. Galli pecunia exhausti. Catalaunorum in Gallos odium. Iter Piccolominaei. Varia ex Hispania. Res Portugallorum inquietae. Hispanorum naves in Africam missae. Italica. | |
Parlamenti Anglorum gravia postulata. Regina aegrotat. Libellus editus de pace. Regina militem captivum liberare cupit. Ducum Gallicorum consilia. Aurelianensis gravida. Anguiani mens de testamento cardinalis. Querelae Burgundorum. Ambitus Aurelianensis et Condaei. De causa Bellifortii. Librariorum fuga. Piccolominaeus dux Bragantiae. Italica. Rumores ex Anglia. |
|