Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6414. 1643 september 10. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Vandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem. | |
Nobilis et magnifice nobis sincere fidelis, Impense a nobis requisivit ducissa Croyana, filii sui ducis Croyani nomine, vellemus apud serenissimum Galliarum regem ac reginam regnantem pro eo intercedere, ut tuto ac recte paternis suis in Lotharingia bonis uti ac frui posset. Quae suae Dilectationis petitio ut ratione et aequitate nititur, ita eiusdem desiderio tam illius rei intuitu, quam quod sanguine nobis sit iuncta, haud deesse voluimus, non dubitantes quin suae Serenitates rex ac regina regnans pro ea quae nos intercedit necessitudine intercessioni huic nostrae locum tribuant. Tibi proinde hisce clementer iniungimus, ut hanc ducissae petitionem ad regem ac reginam referas insistasque eiusdem sollicitationi, quo ei in iis quae iusta et aequa sunt, satisfieri possit.Ga naar voetnoot2 Hisce Deo te clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores, Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S. drotzetus, m.pp.
| |
Dabantur in regia nostra Stockholmiae, die 31 Augusti 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Oct. Bovenaan de copie te Stockholm: Ad H. Grotium, ut petitionem ducissae Croyanae apud regem Galliae promoveat. Datum Stockholm, anno 1643, Augustus 31. |
|