Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6259. 1643 juni 13. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Ii qui ex cardinalis Riceliaci restant disciplina, dicunt intra triennium de pace non cogitandum, interim sperandum fore ut Neapolitani, Mediolanenses aut alii Hispanicum imperium excutiant. At aliter animati sunt ac disserunt novi rerum administri.Ga naar voetnoot2 Dux Aurelianensis velit ante caetera componi negotium Lotharingicum, qua de causa ad eum | |
misit dux Carolus.Ga naar voetnoot3 Regina vero regens ait multa sibi in his rebus opus circumspectione, ne credatur originis suae plus aequo meminisse. Ducis Bulionii postulata de Sedano reiecit ad id tempus, quo rex suae erit tutelae.Ga naar voetnoot4 Butillerius cum videret se retinere non posse praefecturam aerarii,Ga naar voetnoot5 de ea se excusavit. Et facile accepta est excusatio eaque cura translata in praesidem Baliolum et in dominum Davausium, quem puto non immemorem fore honorum sibi a Suedia habitorum.Ga naar voetnoot6 Multi credunt id eo factum ut a legatione ad pacem amoveatur. Qui autem eo ituri sint, latet adhuc. Sed fama destinat Estraeum, qui Romae legatus cum esset perpetuas cum pontifice controversias habuit, Castellinovium, antehac sigillorum custodem, postea in carcerem datum, unde liberatus nunc prope urbem est, et Servianum, antehac unum ex quatuor secretariis Status. Dux Espernonius hic est et obtinuit ut causa sua denuo iudicetur. Dux Anguianus, accepta parte copiarum quae in Burgundia fuerant et machinis, praeter arces aliquot etiam oppida cepit Malbodium et Binchium. Nunc se recepit ad Galliae limitem, ne a crescentibus hostium copiis circumsideatur. Ad Mottam Odincurtium missi sunt francicorum millia quadringenta et duodecim. Dicitur autem habere peditum XX millia, sex equitum. Dertonae arx tandem Hispanis cessit. Interea princeps Thomas ad Astam quosdam hostium cecidit. Audimus autem uxorem eius in Hispania custodiri in carcere. Guebrianus a nova aula nova exspectat mandata. Caesariani metuunt ne is se coniungat cum Conningsmarcio, qui nunc ad Francofurtum usque tributa exigit. Wurtzburgicis auxilium petentibus Bavarus duas tantum misit cohortes, id est regimenta. Constantiae civitatis legati Francofurto abiere, de rebus suis prope desperantes. At Argentoratensibus Johannes Waertius minatur hostilia si transirum Gallis permittant per vicinum urbi pontem.Ga naar voetnoot7 In conventu autem Francofurtensi agitur adhuc de re iudiciaria, agitur et de pecuniis. Principes pro Hamburgensibus ad regem Daniae scripsere. Austriaci, Bavarici, Burgundici volunt Palatinam causam acerrimam pacis causa separari, neque volunt a Francofurto conventum in Monasterii urbem transferri. Sed maior pars principum in utroque contra sentit. Qui Palatinas hic res aguntGa naar voetnoot8 scriptum ministris regiminis distribuere, cur Galliae intersit eam domum in vetera iura restitui.Ga naar voetnoot9 In Cebennis calviniani arma sumere incipiunt et minari, nisi quae volunt obtineant. | |
Dandelotio regina regens promisit dignitatem ordinis Spiritus Sancti.Ga naar voetnoot10 Eadem regina bibliothecam quae cardinalis Riceliaci fuit, dedit regi. Et ipse cum rege migrat in palatium quod ab eodem illo cardinali regi relictum est; ablatisque prioribus insignibus, regia ibi sunt posita. Dux Elboevius hic est. Imperatorem alii Norembergam aiunt ire, alii Lintzium. Ab Hispania per celeres equos literae huc ad reginam regentem venere. In Anglia parlamenti classis inferior reginam Angliae pronuntiavit sontem summae proditionis, ideo quod monilia regni oppigneraverit et quod regem armis instruxerit. Iam enim quinquaginta sex currus cum armis et pulvere ab ea regina ad regem maritum venere.Ga naar voetnoot11 Nobilitas adhuc ea de re deliberat. Sunt qui putant parlamentarios eo venturos audaciae ut et adversus regem aliquid tale pronuntient, ideo maxime quod literas quasdam eius ad Hibernos pontificios intercepere.Ga naar voetnoot12 Regi prosperae quaedam pugnae evenere. Et parlamentarii pecunias exercitibus suis aegre expediunt. Cardinalis Mazarinus petitam iterum a regina regente missionem nondum impetravit.Ga naar voetnoot13 Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia tuae Sublimitatis fortunet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, III/XIII Iunii 1643.
Vidi principem Condaeum eique omnia negotia nostra commendavi. Respondit plane ut optaveram, aitque scriptum hinc in Suediam de servandis foederibusGa naar voetnoot14 et putat inter legatos ad pacem fore Davausium. Rumor est ducem Anguianum ire ad obsidendam Theodonisvillam. Vidi postea et Chavigniacum. Idem mihi dixit de foederibus.Ga naar voetnoot15 Commendavi utrique et negotia domus Palatinae quantum res ferent, et si cum duce Carolo agatur, negotia ducis CroiaciGa naar voetnoot16 et comitum Nassaviorum Saraepontanorum.Ga naar voetnoot17 | |
Guebrianus esse dicitur in marchionatu Badensi, caesariani pontem habere ad Spiram, Bavarici esse ad Tubingam. Audimus praeterea Portugallenses incursum fecisse in illam Castellae partem quae Vetus dicitur, Olivaresium manere in potestate inquisitorum, Leganesium propter concussiones de capite periclitari, bona eius fisco datura milliones quinque; legatos qui ab Hispania ad pacem eunt, hac transituros; Hispanos qui ad Fragas se tenebant, retro in Arragoniam cessisse; a duce Parmensi captum in Ferrariensi agro castellum Stellatum nomine. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallicorum circa pacis negotia agitationes. Intestina Germanorum mala. Dissidia inter Angliae regem et parlamentum. Hispanicae turbae. | |
Bijlage:Ga naar voetnoot18(Memoi)re de monsieur l'ambassadeur (de) Suede, 1643.
L'ambassadeur de Suede asseure la reine-regente que la reine de Suede continue en ses intentions d'observer exactement les traittez et de faire courageusement la guerre jusqu'à ce que on puisse obtenir une paix juste, honnorable, seure et ferme pour les deux couronnes et pour les alliez. Prie sa Majesté de donner ordre aux ambassadeurs qui iront aux traictez de la paix de faire tout ce qui faire se pourra pour le restablissement de la maison palatin[e]. Et en cas qu'on traitte avecq le duc Charles de Lorraine de vouloir avoir soing des droicts du duc de Croy et des comtes de Nassau-Sarbruck. |
|