Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6219. 1643 mei 16. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex Ludovicus XIII pie vitam,Ga naar voetnoot2 inter graves dolores tractam diutius quam aut medici futurum existimaverant aut ipse optasset, finiit tandem magno cum bonorum luctu, sed qui tamen sedatior fuit, quia et diu praevisa fuit mors ista et longi cruciatus sine spe melioris valetudinis eam desiderari fecerant. Multa edidit in tam longo morbo et bonitatis et christianae patientiae exempla. De veneno ei dato non suspicio tantum est, sed et medicorum consensus, a quo sermones varii.Ga naar voetnoot3 Duci Lafortio et mareschallo CastellionaeoGa naar voetnoot4 dixit aliquoties, praedicatis eorum virtutibus, Deum se precari ut liberari possent ab ea cui se dedissent secta. Observant talium curiosi regem hunc cum vita regnum deposuisse eodem mense, eodem mensis die, eadem domo, qua regnum ex tristi patris morteGa naar voetnoot5 inchoaverat, hora tertia post meridiem, diei XIV mensis Maii. Regina ut in morbo summum ostendit suum amorem in regem, ita et luctum in morte ingentem, quo matris dolore conspecto etiam novus rex se in lacrimas solvit. Cardinalis Hispani corpus hac transiit cum pompa non admodum magnifica. Dicunt | |
autem Galli regem Hispaniae simulatque morbum regis Galliae intellexit iussisse per omnes terras suas abstineri ab hostilibus,Ga naar voetnoot6 preces etiam publicas pro rege Galliae fieri. Est id quidem plenum humanitatis non insolitae Hispanis, sed multi tacitas pactiones intercessisse existimant. Magno sunt in odio populi illi qui nunc manent in consilio futuri regiminis et qui consiliorum cardinalis administri fuere:Ga naar voetnoot7 exsibilantur a plebe vocabulo pluralitatis,Ga naar voetnoot8 ideo quod ita subito regnum ex tyrannide in reipublicae formam converterint. Paulo ante regis mortem iussum fuerat parlamentum deliberare de rationibus reperiendae pecuniae ad necessitates publicas. Cancellarius significaverat parlamento ut eam ad rem delectos ad se mitteret. Respondit parlamentum morem sibi avitum de rebus talibus consilium capere in loco solito, ubi et cancellario suum locum fore si velit. Est autem opinio multorum et ituram parlamenti sententiam ut neque nova erigantur tribunalia in tanta iudicum multitudine, neque de domibus exigatur tributum, quae duo proposita fuerunt, sed ut pecuniae superfluentes ab iis exprimantur qui nimium sibi de rege et populo sumpserunt. Videtur id praesensisse ducissa EsguilloniaGa naar voetnoot9 ideoque, cum vidisset a se frustra imploratam reginae tutelam, quae ei non aliam monstrasset viam quam ad Deum preces, abiisse hinc et, ut quidam putant, extra Galliam Avenionem, ubi tuta cogi non possit indicare abstrusas opes. Milleraium multi putant successurum Guebriano, quod is valde infensum sibi habeat quem regit exercitum.Ga naar voetnoot10 Breszaea, ducis Anguiani uxor, abortum fecit.Ga naar voetnoot11 Dux Longovillanus dixerat se uxorem suam velle secum ducere ad loca colloquii de pace,Ga naar voetnoot12 quod id colloquium diuturnum futurum arbitrarentur. Nunc vero cum admissus sit ad regiminis consilium dubitari potest, an tam longe ab aula abire velit. Davausius etiam nondum itineri se parat,Ga naar voetnoot13 quod multum temporis elapsurum existimet priusquam in literis tuti itineris ea mutentur quae exigit mutatus in Gallia rerum status. De comitatu quem secum | |
ducturi sunt et illi et Emeriacus aut quisquis futurus est tertius, cum tempore inquiram. Inter alia de quibus accusatur cardinalis Riceliacus, ipsius veneno interfectum ducem Bernhardum Vinariensem,Ga naar voetnoot14 multi palam loquuntur. Fratris regii filia,Ga naar voetnoot15 liberi sane ingenii, cum patri dixisset, quod alii clam murmurant, recte eum sibi consulturum si quosdam a se ableget per quos et pessimis consiliis deceptus et ob ea ipsa per eosdem proditus fuit, iussu patris per dies aliquot inclusa est quasi captiva. Legati a rege HispaniaeGa naar voetnoot16 pacis causa dicuntur futuri marchio Castelli Roderici, Spinola et Pedemontanus quidam. Tubadelius ivit subventurus Uberlingae cum mille peditibus, bis mille equitibus.Ga naar voetnoot17 An verum sit quod vulgatur, a Motta Odincurtio obsideri Tertonam, exercitum habente XXII millium, sane dubito.Ga naar voetnoot18 Dux Carolus ad se vocavit suum ex Lotharingia peditem.Ga naar voetnoot19 Uxori fratris defuncti regisGa naar voetnoot20 dux Anguianus occurret ad Peronam, maritus ad Silvanectum. Peronae fit iam captivorum mutatio. Apud principem Thomam esse dicuntur novem hominum millia.Ga naar voetnoot21 Spes est indutiarum inter papam et ducem Parmensem.Ga naar voetnoot22 Rex paulo priusquam moreretur iussit fratrem suum et reginam se amplecti mutuo cum promisso futurae benevolentiae. Simulatque rex exspiraverat, cum regina una cum filio iam rege in cubiculum se recepisset, venit eo princeps Condaeus et genibus positis fidem utrique promisit pro praefectura aulica aliisque muneribus. Venit deinde dux Aurelianensis - ita enim nunc dicitur, quod nomen fratris regii occupat qui dici solebat Andegavensis - et manum regis novi exosculatus, fidem promisit. Tum regina se partim ut a longis laboribus quiesceret, partim ut maerorem suum sola satiaret, in lecto composuit. Cum vero postridie in urbem veheretur, cinctus erat currus immenso agmine custodum regii corporis peditum equitumque. Sedebat ipsa media inter duos filios, in latere altero erat Lansaca, regis educatrix, in altero dux Aurelianensis, contra reginam Brassaca, prima eius domesticarum. | |
Deum rogo ut Galliam concordem servet utque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia prosperet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VI/XVI Maii 1643.
Dicitur habere Guebrianus sex peditum, octo equitum millia.Ga naar voetnoot23 Schnetterus pro imperatore Freusbergum obsidet, ubi praesidium est Hassorum.Ga naar voetnoot24 Non affirmem quod tamen hic dicitur OlivaresiumGa naar voetnoot25 esse in carceribus inquisitionis, regem Hispaniae in pecuniam redigere aurum et argentum ecclesiarum, promissa restitutione et usura. Mercius Offenburgo frumentum intulit.Ga naar voetnoot26 Guebrianus pontem facit quo dicitur usurus inter Witeweilerum et Rhinavium. Angli a parlamento ad hoc delegati in ecclesia Westmonasteriensi, quae est regum ecclesia prope Londinium, fregere vitra in quibus erant imagines, altaria, organa, fontes baptismales, ne quid maneret reliquum de ritibus pridem receptis.Ga naar voetnoot27 Melo apud Valentinianas habet exercitum non magnum, in quo ipso dicuntur esse initia seditionis ob stipendia non soluta. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Obitus Ludovici XIII. Statum aulae et regni post eius mortem recenset. Varia nova subiicit. |
|