Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6595. 1643 december 14. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne, Dubitatum est hic de magnitudine cladis circa Dutlingam,Ga naar voetnoot2 quam Excellentia vestra in proximis literis abunde exprimit. Nostri exercitus adhuc per Dei gratiam salvi sunt. Köningsmarchius ad Torstensonium pergit, postquam Cracovium insequutus est in Poloniam fugientem,Ga naar voetnoot3 quem Gedani nunc haerere nuntiant et parum honorifice haberi, quod monstraverit hosti viam per Poloniae fines. Campimarscallus noster occupato NambslavioGa naar voetnoot4 Vrangelium cum 6 regimentisGa naar voetnoot5 misit observatum an copiolas fugitivas apprehendere posset et ipse circa fines Sarmaticos reliquas copias disponat, ne inulti recedant Pomeranici soli vastatores. De valetudine regiae Maiestatis procerumque omnia felicia nuntiantur dareque eos operam, ut comitiorum appendices rite curentur, cum ipsa magno cum ordinum singulorum applausu peracta sint.Ga naar voetnoot6 Illustrissimus legatus Salvius 17 Novembris Osnabrugam venitGa naar voetnoot7 | |
et magnificentius a civibus est exceptus donatusque quam caesarei legati. Senatores regni Suediae a Danicis senatoribus literas tandem acceperunt,Ga naar voetnoot8 quibus multis verborum complimentis ea excusant quae in freto contra naves nostras acta sunt, quae ex debito cum bonis omnibus possessoribus sunt restitutae. Vale, illustrissime domine, in multos annos felicissime, mihique favere perge, qui constanter ero, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus servitor,
| |
Amstelodami, 14 Decembris 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Dec. |
|