Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6579. 1643 december 5. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Ex literis Claritatis vestrae datis XXIII Novembris cognovi summas virtutes reginae nostrae clementissimae, pietatem, prudentiam, magnum animum patriaeque amorem, quare meritas Deo gratias ago pro restituta Maiestati eius valetudine eumque precor ut hoc ingens bonum diu nobis servet.Ga naar voetnoot2 Ordines regni magno teneri pacis desiderio pridem credidi, sed cum eo nobis hoste res est, a quo nisi armorum nostrorum metu nihil aequi obtinebimus. Quare sapiens est consilium,Ga naar voetnoot3 ita pacem expetere ut de belli paratu nihil remittatur, optandumque ut res nostrae prosperae cladem quam trans Danubium Galli acceperunt, repensent. Namque ibi hostis machinas viginti extra Ditlingam positas cepit,Ga naar voetnoot4 cohortem quae machinis praesidio erat, interfecit, Ranzovium et Ehmium, qui intra Ditlingam erant, coegit se oppidumque | |
dedere, Rosam, Tubadelium atque alios celeribus itineribus Brisacum se recipere. Mittitur, ut dispersos recolligat, vicecomes Turenae, ducis Bulionii frater, cum pecuniis et supplemento quater millium. In Hispania Monsonem obsident Hispani viginti millibus, nec Galli eos impedire poterunt, quominus eam urbem capiant, forte et alias. Deus, clarissime domine, Claritatem vestram bonis omnibus cumulet, Claritatis vestrae studiosissimus,
| |
V Decembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - V Decembr. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio. |
|