Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6550. 1643 november 23. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, In comitiis HolmensibusGa naar voetnoot2 sacrae regiae Maiestati responsa nunc data sunt a statibus regni, qui militem et commeatum ita prompte sunt polliciti, ut nunquam compertum sit tam prono eos ad tributa animo ferri, cum etiam plus quam petitum fuit polliciti sint. | |
Magna enim pacis spe desiderioque flagrant, quam sine milite stipendioque habere non possunt. In acuto sacrae regiae Maiestatis morboGa naar voetnoot3 scribitur sacra regia Maiestas primario ecclesiasti suoGa naar voetnoot4 dixisse se, cum vanitates et difficultates mundi, quae mille labendi occasiones quotidie praebent, spectaret, in hac aetate lubentissime velle Deo animam reddere, quae si nihil effecisset boni, nullius sibi mali conscia sit, atque ita illibatam adhuc famam ad superos ferre posse; attamen quia magnum sibi Deus largitus sit parentem, qui super caetera etiam regni fastigium reliquisset, optaret se in tanta fortuna haud frustra vixisse, cum ab incunabulis semper votis spirarit se posse memorabile quodpiam efficere quod testaretur se supra sexum nisam non indignam parente prolem. Interea se semper Dei voluntati dispositionique ita devote commisit et sacra synaxi contra mortem munivit, ut cuilibet appareret non promptius sacram regiam Maiestatem celsae virtutis monumenta spirasse quam omnium rerum mundanarum finem requiemque. Deus sacrae regiae Maiestatis eximio proposito quam longissimum et felicissimum tempus largiatur et illustrissimam Excellentiam vestram florentem servet, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servus,
| |
Amstelodami, 23 Novembris 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Dec. |
|