Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6189. 1643 april 25. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Vir clarissime et consultissime, Rebus prosperis Suediae non minus quam meis delector, quare summas Claritati vestrae gratias habeo, quod me docuerit viri supra mortalium laudem positi et cui omnia debeo magni cancellarii valetudinemGa naar voetnoot2 in melius flexisse. Gaudeo etiam ἅλα θεῖον, ut Homerus loquitur,Ga naar voetnoot3 in Finningia repertum ea copia, quae non tantum indigenis sufficere possit sed et externis, remittere laborem transeundi fretum Cimbricum et onera ibi semper crescentia persolvendi. Nunquam poterit Suedia illorum merita laudibus aequare, qui patriam, quam a maioribus felicem accepere, feliciorem reddant in annos ac dies prudentiae exemplis, iuris dicundi regulis, proventuum incrementis, commerciorum adfluxu, literarum floribus. Ita fiet ut qui ex aliis exemplum sumsere, posthac exemplo sint caeteris. Ero semper, vir clarissime et consultissime, Claritati vestrae ad omnia officia paratissimus,
| |
XV/XXV Aprilis 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - 25 Aprilis. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |