Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6170. 1643 april 13. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine legate, Literae ex Suecia proximae nuntiant omnia ibi bene esse; cancellarium erysipelateGa naar voetnoot2 gravatum melius se iam habere. Conscripti Holmiam aliquot ex omnibus iustitiae collegiis ut consilia sua conferant super nonnullis iuris nostri articulis emendandis.Ga naar voetnoot3 Norcopiae nuper motus fuit civium quorundam adversus consules et edicta magistratus. Missi eo dominus Petrus Banerius et Canutus Pose;Ga naar voetnoot4 res iam composita, uno decollato, altero pecunia mulctato, caeteris relegatis. Sigrotus, nobilis Suecus, Finnis salis coquendi rationes et officinas monstrarat, magno, ut literae meae testantur, rei publicae et privatae commodo,Ga naar voetnoot5 longe etiam maiore quam in Suecia fructu; aqua enim ibi duplo, imo et alibi triplo gravior quam in Suecia, lignorum et mercenariorum ea copia ut vili pretio illa comparari, hi conduci possint. Neque tam igne quam hieme ad hanc rem utuntur, usu comperientes Finnonicum algorem certare posse cum Hispanico calore, unde paucos post annos futurum sperant ut non tantum ad sufficientiam incolae salem habeant, sed et quod cum lucro ad exteros maris Baltici accolas distrahere possint. Quid hinc animi futurum putabimus mercatoribus Batavis, etiam Gallis et Hispanis? Nulli tamen haec salsedo magis bilem in nasum conciet quam vicino nostro ad ostia Oceani excubanti,Ga naar voetnoot6 sive quod tantum ex telonio ei decedat, sive quod occlusione freti ea quidem ratione nobis nocere non possit. Favemus et optamus prosperum successum. Hindricus Nassoviae comes Holmiae commoratur, invisandi affinis campimarscalli Vrangelii gratia, brevi Viennam atque inde huc regressurus.Ga naar voetnoot7 Hisce vale, magne et certissime patrone, diu felicissime vive atque mihi semper fave, qui dum spiro ero, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 13 Aprilis 1643. | |
Adres: A son Excellence, monseigneur Hugo Grotius, ambassadeur de sa Majesté et de la couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 April. En in dorso: 13 April 1643 Appelboom. |
|