Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6171. 1643 april 13. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Valde me iuvat quod aliubi alii inveniantur qui honesto concordiae proposito faveant. Illud certum est, nullibi minus consilia tua valitura quam in nostris partibus. De Johnsono iam ante scripsi, et si videtur denuo cum eo agemus.Ga naar voetnoot2 Magna est controversia et digna quae examinetur, an ex mala nostrorum tractatione procedat malus romanensium plerorumque in nostram rempublicam animus, an vero ob animum male affectum et, ubi se dat occasio, semper prorumpentem paulo rigidius haberi meruerint et etiamnum mereantur. De scriptis tuis et Anthologia serio cogito.Ga naar voetnoot3 Pauci e Cornharti asseclisGa naar voetnoot4 sunt qui quicquam iam valeant; ego certe neminem novi, et quod praecipuum est, non invenio lectores talium scriptorum satis aequos. De defendendis iis quae remonstrantibus perperam obiiciuntur, res forte non esset tam difficilis, sed aut senium aut alia impedimenta varios tardant. Nemini ea quae a te accepi ostendi, ne si quid prodeat, ut iam antea, vulgatim a te profectum videatur. Ostendam tamen quando ita videtur Utenbogardo, nam senator ista non intelligeret aut certe mihi non facile redderet.Ga naar voetnoot5 Ordines Hollandiae hac septimana denuo convenient.Ga naar voetnoot6 Multus et hic de indutiis sermo;Ga naar voetnoot7 aiunt enim cardinalem Mazarinum cum Melone colloquia instituturum ad finem Belgicum. Audio tua in Vetus Testamentum in duo volumina dispesci.Ga naar voetnoot8 Id si ita est, per amicum aliquem primam partem ad me mitti velim, ea lege ne in inimicorum veniat manus antequam et reliqua prodierint. Rogo typographum moneas ne ulla pars libri te inconsulto in aliorum manus veniat, nam insidias fieri pro comperto habeo. Ego interea tibi omnibusque et publicae et christianae pacis amatoribus omnia opto felicissima. Vale cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XIII Aprilis 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 April. En in dorso: 13 Aprilis 1643 W. de Groot. |
|