Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6156. 1643 april 4. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Etiam in Germania, Polonia, Dania video esse quibus Vota nostra pro ecclesiae pace et ad eam monstratae viae probentur.Ga naar voetnoot2 Vellem autem iam pridem locutus esses, ut monueram, domino Johnsono. Is te adiuvisset in ea re de qua videris desperare. Agendum et cum domino Vossio, sed ita ut nihil habeat unde sibi metuat.Ga naar voetnoot3 Remonstrantium cuiquam vix suaserim ut ad id, quo premuntur, odium aliud de meo mutuentur. Scio quam rectoribus vestris suspectus sit qualiscunque sermo de restituenda ecclesiae concordia. Et causas habent non leves, si ipsorum tantum commoda respicimus: | |
ὅπεϱ γὰϱ οἱ τὰς ἐγχέλεις θηϱώμενοι πέπονθας.
ὅταν μὲν ἡ λίμνη ϰαταστῇ, λαμβάνουσιν οὐδέν.
ἐὰν δ᾽ἄνω τε ϰαὶ ϰάτω τὸν βόϱβοϱον ϰυϰῶσιν,
αἴϱουσι.Ga naar voetnoot4
Romanensium apud vos vicem doleo.Ga naar voetnoot5 Istis male tractationibus contra fidem, ut ipsi dicunt, publicam, saepe interpositam, coguntur ἰβηϱίζειν.Ga naar voetnoot6 At non tales erant cum principem Arausionensem in Brabantiam et Flandriam vocavere. Praeter Anglos forte et ex iis qui CornhardiGa naar voetnoot7 scripta amant aliquis posset reperiri, qui in apertum protrahat Riveti et cum ipso sentientium consilia, nempe ad perturbandum statum publicum opprimendosque alios, ut ipsis solis bene sit. Video non male me coniectasse de civitatibus Hollandiae, quae suo erga parlamentarios studio caeteros vincere voluerant.Ga naar voetnoot8 Avebo quae secutura sunt cognoscere, Deum interim precans ut ea nobis largiatur quae ad pacem regnorum primum et populorum, deinde et ecclesiae ducant, utque te cum coniuge, liberis et amicis servet ac sospitet, tibi obligatissimus frater,
| |
4 Aprilis 1643.
Exspectabo illa contra CyrillumGa naar voetnoot9 et nostra ad Lucanum, et quid de poematis et Anthologia futurum sit.Ga naar voetnoot10 Possunt remonstrantes, omissis iis quae ad conciliationem cum romana ecclesia pertinent, tueri contra Rivetum ea quae ad pietatem maxime pertinent; in quibus ille gravissime fallitur. Poteris autem tu quae habes cum Johnsono aut etiam cum domino Reigersbergio communicare.Ga naar voetnoot11 |
|