Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6145. 1643 maart 23. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quod brevior iam solito futurus sum, id inde provenit quod heri Dordraco redux, ubi terram CarnissiamGa naar voetnoot2 vetus Langeracensis patrimoniumGa naar voetnoot3 graphiario Mussio vendidi, statim Lugdunum proficisci cogor ad exsequias Banchensis, qui uxorem duxerat Jacobam Halsiam cognatam nostram.Ga naar voetnoot4 An aliquis reperiri possit qui ferociam Riveti velit retundere, equidem nescio; omnes eum cum suo grege timent,Ga naar voetnoot5 et hic iam quotidie romanenses durius quam antehac habentur, excitato in eos per publicos praecones plebis odio. Non male iudicas de civitatibus quae protestationem super rebus reginae Angliae interposuerunt. Caeterum Harlemenses primum videbantur passuri se suffragiis vinci, sed cum alii protestationem interponerent, et ipsi accessere Lugdunensibus, quibus et se iunxere Brilani, quibus multa cum Anglis parlamentariis consuetudo, et ex Boreali Hollandia pleraeque civitates.Ga naar voetnoot6 Volupe mihi est intelligere laborem tuum pro pace ecclesiae non ubique esse infrugiferum. Ego apud Deum precibus et pro hac et pro publica pace intercedere non desinam, eique et regis Galliae valetudinem commendabo. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXIII Martii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 13 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 April. En in dorso: 23 Martii 1643 W. de Groot. |
|