Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6130. [1643 maart 14]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Speraveram cogniturum me aliquid super Riveto, cuius ferociam seditiosam retundi non mea, sed regis Britanniae interest, et quidem celerrime, ob magna temporum horum momenta. Neque enim aut aequum aut in publicum utile est contra reges liberum esse stilum, iura regum silentio opprimi.Ga naar voetnoot2 Reginae Anglicae, post gravem sane iniuriam factam ei concitoribus Borboritis, satisfactum ex parte, gaudeo.Ga naar voetnoot3 Quid rex Galliae sibi debet polliceri a talibus foederatis, si quando sub religionis nomine iterum hic arma moveantur? Septem civitates quae decreto postremo pro regina facto contradixere, esse arbitror Harlemum, Lugdunum et ex Noordhollandia caeteras.Ga naar voetnoot4 Scire velim an recte mea coniectura processerit. Regem quominus viderimGa naar voetnoot5 valetudo eius impediit, qui paulatim corrigitur, et ut plane sanescat Deum precor, multa alioqui mala prospiciens. | |
Accepi literasGa naar voetnoot6 unde disco esse et in Dania et in Suedia quibus non displicent nostra cogitata pro ecclesiae pace; idem mihi constat de Anglis et Germanis. Quare rogo tu amicique alii me fortiter adiutetis precibus apud Deum, apud homines humana ope. Praefectus huius urbisGa naar voetnoot7 non ab officio tantum amotus, sed et relegatus est, ideo quod contra indictionem in domos liberius declamaverat. Brevi in aperto habebimus exercitus. Deus nobis det pacem. Salutamus omnes, uxorem et liberos vestros et amicos, si qui sunt, tibi obligatissimus frater,
|
|