Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6122. 1643 maart 7. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regis adhuc ea valetudo est, ut legatos audire differat,Ga naar voetnoot2 et quanquam non inutiliter ad publica commoda rumores sparguntur in melius, quibus maior earum rerum notitia est, in maximo sunt metu, pro rege primum, deinde pro regno; nam si quid tale, quod Deus avertat, regi eveniat, nemine tali superstite qualis fuit cardinalis Riceliacus, qui sua authoritate motus omnes in suis initiis possit opprimere, neque ullo facto decreto penes quem regimen rerum esse debeat, seditiones, factiones et bella civilia par est metui. Sed Deus, qui Francicum regnum toties ex summis periculis liberavit, etiam his, ut speramus, medebitur. Regina eiusque liberi bene valent, ad fratrem regis multi se applicant. Princeps Condaeus se non deserit.Ga naar voetnoot3 Colludi inter Gallos et Bavarum multi credunt.Ga naar voetnoot4 Additur a duce Bavaro convocatos primores, Bavaros, Suevos et ex Franconia, ut ad communem eorum populorum tutelam consilia capiantur se duce et, ut id rectius fiat, tententur Gallorum animi. Angliae reginam puto nunc repetito itinere in Anglia constitisse; addet id animos pontificiis et iras Scotis. Parlamentum Londini de domo quaque exigit scellingum septimo quoque die, id efficiet mensibus singulis IX florenorum millia. Ad Novumcastellum, quod oppidum mari adsitum rex tenet, Dani advenere mille et sexcenti cum armis multoque apparatu bellico. Multa eiusdem generis regina secum vexit sub nomine sarcinarum latentia, quas excuti Ordines Foederati vetuere, ringentibus ecclesiarum ministris, qui omnimodo id agunt ut factio sua in Anglia praepolleat. Rex autem Angliae quibus potitur urbibus, ibi iusiurandum exigit de defendenda protestantium religione qualis antehac in Anglia valuit, de fide servanda regi eiusque legitimis heredibus et conservandis privilegiis quae parlamento debentur. De pace alterum iam a parlamento legati ad regem venerunt. Transsylvanum cum Suedis foedus fecisse, rumor hic quidam est. Quanquam propius iam nos est Guebriani exercitus, tamen nihil admodum certi de eo cognoscimus. Erlachius Brisacum rediit. Ossenvillius Uberlingam munit et occasiones, quae illis in locis dare se | |
possint, speculatur contrahitque naves in lacu Acronio usum reperturas. Dux Carolus magna tributa capit ex Lotharingia. Quae ad Mottam erant Gallorum copiae Guebriano accesserunt. Beckius Lutzenburgii loca diligenter munit. Hispani adhuc pacem Sedano servant. Capti bello permutantur, in quibus erit et Ransovius. Gassio iussus est commeatum perducere in Atrebatum urbem. Vicesima, de caeteris mercibus abolita, manet super vino et ligno. Vetitae vestes auratae, argentatae et denticulata, quae vocantur. Castellani qui in Catalania sunt, a Flixi obsidio depulsi dicuntur. At Portugalli trucidatis apud Morignanum Batavis rupere indutias, quod ipsum Batavis speciosos praetextus dabit res suas per Indiam Asiaticam provehendi. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det prospera omnia, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXV‹I› Februarii/VII Martii anni 1643.
Creditur futurum, ut in comitatum Burgundiae bellum inferatur, arceatur ad finem Belgicum. Princeps Thomas, dum arcem Dertonae Hispani obsident, obsidet Pontem Sturae. Missae ad eum pecuniae, mittetur et militis supplementum. Heidelbergae praefectus Horstius arcem Hornecam Gallis eripuit, iidem Galli ab obsidione Tubingae reiecti. Wurtzburgensis interim episcopus Miltenburgam ad Moenum obsidet. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis infirma magis in dies fit constitutio. Bavarus suis, Suevis et Franconiae securitatem a Gallis impetrare seorsim laborat. Anglica. Germanica. Belgica. Vestes auro et argento ornatae vetitae. Lusitanica. Varia. |
|