Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6124. 1643 maart 9. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime, Eximia haec quidem est Excellentiae vestrae in me benevolentia nec tamen opinione maior - tam saepe enim eandem infirmae adhuc aetatulae adolescens pridem sum expertus -, quod statim acceptis literis meis dignata sit non tantum easdem grate accipere, sed etiam ad eas mox respondere. Ego vero nunquam tam supinae ero arrogantiae, ut responsa sperem a tanto viro ad agrestes literas meas, sed abunde mihi satisfactum arbitrabor atque summopere gratulabor, si modo faventi animo mea legere collibuerit. Ex literis e Suecia proximis referre habeo magnum cancellarium 2 Februarii Upsaliam ivisse, ubi orationem filii suiGa naar voetnoot2 academiae valedicturi frequentaret et mox rediret, ut natum ad peregrinationes exoticas ableget. Campimarschallus Gustavus Horn virgini Bielke de Åckerö brevi est nupturus,Ga naar voetnoot3 Gustavus Oxenstierna Gabrielis cum regni mareschalli illustrissimi Jacobi de La Gardie filia nuptias celebrat.Ga naar voetnoot4 In Februario delectus habebitur militum, ut primo vere supplementa ad exercitum transmittantur. Margravius Badensis cum palatina comite in Germaniam est regressus dotemque a regina clementissima satis grandem non simul atque semel sed quotannis accipiet.Ga naar voetnoot5 Extra-ordinarius ad Germaniam legatus Johannes Oxenstierna ex pleuritide aegrotavit, nunc convaluit.Ga naar voetnoot6 | |
Sed memor sublimium negotiorum Excellentiae vestrae plura non addo, tantum indefessis votis contendo ut Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram diu his terris incolumem servet, felicem, longaevum, atque post multa gloriae famaeque monumenta - quae cum hic quoque praelo commissa esse cognosco, quantum in me est, non indiligenter curaboGa naar voetnoot7 - aeterna demum solatia conferat. Ita supplex voveo atque ut mihi aeternum faveas oro, qui dum spiro maneo, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 9 Martii 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Martii. |
|