Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5939. 1642 november 1. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Riceliacus Ruellas ivit.Ga naar voetnoot2 Ambulat interdum in horto, sed ad exiguum tempus et sustentatus ab aliis. Vidit ibi eum rex, et post id regina, quam excepit bellariis magnifice. De Longovillano rumor est captam ab eo Verrucam, sed non satis liquidus. Halerius hiberna quaerit. Sunt non longe a Cameraco Harcurtius et Guichius. Hi omnes et Bressaei duo hic exspectantur ut mandata et praemia accipiant.Ga naar voetnoot3 Nam Guebriano rex dedit centum millia francorum, Mottae autem Odincurtio ducatum Cardonae,Ga naar voetnoot4 in illis in quibus est partitus non honorificum tantum sed et fructuosum. Resuscitat autem cardinalis decretum illud, quod Cinqmarcius et Thuanus interfecerant,Ga naar voetnoot5 de praelatione cardinalium super principes regii sanguinis, et quia dux Anguianus, ita ut ipse iusserat, cardinalem Lugdunensem, Ricelliaci fratrem, Lugduni transiens prior non salutaverat, atrociter hic a cardinale Riceliaco fuit exceptus.Ga naar voetnoot6 Idem cardinalis populo spem fecit fore ut convocentur primores e provinciis, ut sublevetur populus oneribus praesertim vicesimae. | |
Dux Carolus hyberna habebit trans Mosellam. Hazfeldius et Walius dicuntur in Bavariam trahi ob metum a ConningmarcioGa naar voetnoot7 relicto Waertio cum modicis copiis in agro Coloniensi.Ga naar voetnoot8 Beckius hibernabit in Lutzenburgico. Melos adhuc apud Valentinianas est. Dux Guisius ivit Viennam. Mille octingenti Schoti iam Diepam advenere; exspectantur quingenti insuper. Reginae matris corpus ob debita retineri dicitur.Ga naar voetnoot9 Episcopus autem Incolismensis ire, ut reginae Angliae nuntiet gratum fore eius huc adventum. Praeses Memmius huc rediit, quod solatium fuit domino Davausio.Ga naar voetnoot10 Qui vero in Bastilia sunt et spem aliquam acceperant libertatis, tam longe ab ea absunt, ut custodiantur multo arctius. Portugalli in Gallaeciam irrupisse dicuntur et oppidum quoddam cepisse non longe a Salamanca. Ea distractio Hispanicarum virium res promovebit Mottae Odincurtii. Episcopus Lamegae Roma abiit, quia papa Gallum videns favere Parmensi, qui pontificiae ditionis agros duobus exercitibus invadit, culpam omnem rixae cum legato Hispanico in ipsum coniecit et irregularem ob id factum pronuntiavit. Hispanus hoc tanti aestimavit, ut statim bis mille equitum, peditum duodecim millia papae obtulerit, qui tamen, ut est et senectute et Romae nunc minime martialis ingenio timidior, creditur oblati auxilii fama usurus ad componendas cum Parmensi res suas. Classes tam Hispanica quam Gallica in portus se receperunt. Briquemautius, qui Sedano praefuit, antehac accepit a rege X millia francorum in praesens, ut inde exiret, cum promisso II millium annuorum. Thuanus moriturusGa naar voetnoot11 sacellum iussit fieri Tarrassone cum hac inscriptione: ‘Christo liberatori votum in carcere pro libertate conceptum Franciscus Augustus Thuanus ex corpore hoc liberandus merito solvit.’ Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae vitam, valetudinem et consilia gubernet ac prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXII Octobris/I Novembris 1642.
Intelligimus mortuum esse Beckium; habere Mottam Odincurtium XVI millia peditum, sex equitum. De Verruca res pro certa habetur. De rege Angliae boni hic sunt rumores; habere eum peditum XII millia, equitum tria, et pugnas quasdam fuisse ei prosperas. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis status. Praemia rerum bellicarum praefectis destinata. Controversia principibus sanguinis de novo a cardinalibus mota. | |
Ordinum convocatio futura fingitur. Ad Rhenum gesta. Memmio reditus permissus. Papae res contra Parmensem ab Hispano auctae. Portugallici legati Romae reiectio. Thuani votum. |
|