Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5922. 1642 oktober 17. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime ac illustrissime domine, Die Martis exacto proxime conveni regem ad Fontem Bellaqueum,Ga naar voetnoot2 minus quam antehac macilentum, vultu tamen lurido. Gratulatus ei sum reginae nostrae nomine de Perpiniano, Salza et iis, quae acta cum Sabaudis principibus, et secundis quibusdam pugnis per Italiam et Lotharingiam, impeditoque hostili exercitu valido, ne ex Belgico fine in Galliam irrumperet. Narravi ei vicissim prospera Torstensonii et Coningsmarcii, et electorum conventum ad pacem procurandamGa naar voetnoot3 et Brandeburgici legationem in Suediam,Ga naar voetnoot4 ut ipse belli malis eximatur. Ostendit rex et gratum sibi esse reginae gaudium de rebus suis et se mutuo gaudere de nostris. De pace eadem ferme quae nuper. Cardinalis Riceliacus eodem loci venerat portatus in lecto ab hominibus validis duodecim domumque sibi electam intraverat acclivi ponte dirutis parietibus quomodo solet. Cum rex eum primo visum iret - bis enim domi ipsius eum vidit - e lecto surrexerat sustentabaturque ab hominibus duobus; inde consedit. Nunc exiguo terrae spatio portatus, inde vectus per amnes, quod ipsi commodissimum, in hanc urbem venit.Ga naar voetnoot5 Languores saepe sentit. De Sedano mire triumphat aula. Dux Bulionius huc aut Roussiacum [it],Ga naar voetnoot6 ubi est eius uxor. Commendavi regi etiam res landgraviae et exercitum eius, cui damnosa erit haec hyems nisi rex potenter subveniat. Videntur enim in potestatem hostium ventura quae cis Rhenum capta a Gallis Hassisque fuerant. Reliqui ibi agentem landgraviae,Ga naar voetnoot7 qui istis negotiis est institutus. Ducis Vendocinensis uxor cum liberis in Angliam ivit. Memmius praeses, Davausii frater, et alii qui relegati fuerant, redire in urbem permissi sunt.Ga naar voetnoot8 Beckii miles Rhemis vicina vastat. | |
Melos ab Harcurtio impeditus, ne quam obsidionem inceptaret, forte cum Hatzfeldio se iuncturus est; hactenus apud Valentinianas egit, ut apud Sancti Quintini Harcurtius. Dux Carolus in Treveris est et rumor est de clade aliqua quam acceperit. Halerius operam dabit, ut Sarbrugam, Sanctavantium, Vandrevangam, Siricum recipiat. Matrimonii solennia per procuratorem cardinalis Sabaudi cum fratris filia peracta sunt in urbe Taurinorum. Ipsa Nicaeam deducta ad maritum. Novariae obsidionem imbres turbavere itaque Gallicus exercitus ibi manet apud Pontem Sturae; apud Alexandriam Hispanicus. Dicitur papa ex Gallia supra solitum percepturus duos milliones annuos, quamdiu legati dignitatem habebit cardinalis Riceliacus. Rex Angliae nuper, cum suos ad pugnam hortaretur, dixit ire eos non contra fratres suos protestantes, sed contra brunistasGa naar voetnoot9 et aliarum sectarum colluviem, non contra patriam, sed contra factionem nolentium regem ferre quem Deus dedit. At non eo magis res eius procedunt et ambos principes Palatinos, Robertum et Mauritium, vulneratos audimus, hunc non sine periculo.Ga naar voetnoot10 Elector autem, qui nunc Hagae est, scriptis ad parlamentum literis ostendit se pacis cupidum bello nolle misceri; fratres quae fecerunt, se factum inconsulto.Ga naar voetnoot11 Etiam in Hibernia victoriae aliquot Anglorum narrantur. Eboracenses, postquam rex ad spes ultimas in Walliam abiit, parlamento accessere videturque res ventura ad pactiones, sed regi minus honoras.Ga naar voetnoot12 Dux Parmensis agrum Bononiensem tenet quater mille equitibus, peditibus ter mille, machinis XII. Papa fines interiores munit mille equitibus, peditibus bis mille Hispanis, Germanis ter mille, machinis XII, colligitque maiores copias ad XXX, ut sperat, millia. Veneti quoque, Ethruscus, Mutinensis magnos habent exercitus, nec ab illis plane securus est Neapolitani regni praefectus ideoque in Campania habet tria millia peditum Germanorum, Hispanorum duo, cum machinis XXXVI. Portugallica classis, quae quo itura esset diu dubitatum fuit, naves plurimas Germanorum in Hispaniam euntes cepit. Ea res novis disputationibus causam dabit. Deum precor, excellentissime ac illustrissime domine, ut Sublimitati tuae ac per eam reginae regnoque Suedico omnia det prospera, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VII/XVII Octobris 1642.
Ex Constantinopoli edoceor nondum convenisse inter aulam illam et Transilvanos, qui pensionem promittunt annuam XXX millia scutatorum, cum aulici postulent CXX millia. Dominicanus quidam ibi se mahometistam fecit. Ducem Parmensem intelligo cum suo exercitu circumventum a copiis pontificis coactumque transire Apenninum recepisse se in terras Ethrusci. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum rege. Cardinalis adventus Fontis Bellaquei et in Parisiorum urbe. Landgraviae Hassiacae res commendavit. Anglica. De pensione a Transylvanis Turcis solvenda disputatio. |
|