Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5643. 1642 maart 15. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Verissimum est quod iudicat illustris Dominatio vestra rebus Angliae tam perturbatis nihil boni sperandum in re Palatina.Ga naar voetnoot2 Sed posset rex Angliae in matrimonio filiae multoque magis, si et de filii matrimonio agitur, addere conditionem, ut Batavi in bello perseverent donec Palatina domus sit restituta, quod quidem Gallis futurum sit non nolentibus, quo plura sint pacis impedimenta. Creditur hic rex Angliae multa concessurus ea spe, ut discedat aliquando parlamentum et sic ipse subito amissa paulatim recuperet. Sed credibile est parlamentarios ad Scotorum exemplum relicturos aliquos cum potestate exsequendi quae communiter decreta fuerint, quae res magis magisque proculcatura sit vim regiam satis iacentem. Hic quaecunque iis de rebus publicantur, ea sublevant Hibernorum causam, parlamentarios autem in odium adducunt. Neque vero ita occupatus bello credi debet rex Galliae, ut non supersit ei unde aut Hibernis aut regi Angliae laboranti opem ferat. Nam principem Arausionensem abstenturum manus ab isto ulcere arbitror, ne eos offendat, qui apud Batavorum plebem multum possunt. Erit iam apud vos Angliae regina, ex cuius sermone actibusque aliquas capere licebit coniecturas. Regina MedicaeaGa naar voetnoot3 quamvis in gravi aetate quietis est impatiens et Γϱαῦς ἀνασϰιϱτήσασα πολὺν ϰονιοϱτὸν ἐγείϱει.Ga naar voetnoot4
Rex Galliae videtur Carcassone potius quam Narbonae substiturus, quod illa loca venatui sint aptiora. Creditur iter regis praecipuas spes habuisse in ista procerum Hispanorum contra regem suum coniuratione, quae ante eventum crepuit. Sunt qui dicunt consilium eorum fuisse Hispaniae regem tradere in manus regis Galliae, qui coronam regiam et sceptrum secum tulerat, paratus maiores quam convenirent comiti tantum Barcinonensi.Ga naar voetnoot5 Pactio autem Italica adhuc difficultatibus quibusdam implicatur, quia optat princeps Thomas, qui proximos suos affectus in Hispania habet, ut negotium hoc peragatur volente Hispano, | |
quod obtentu videtur difficile. Ad bellum Belgicum missi sunt ex Hispania ducatorum tres milliones et millia octingenta. Pontifex aegre animam trahit et iam studiis aut votis destinantur successores. Goslariensia pacta videntur successum habitura. Turca autem mavult spectator esse bellorum inter christianos quam Germaniam lacessendo necessitatem ei imponere pacis internae. Suspiciunculas intercedere inter imperatorem et Bavarum credo, sed multa sunt vincula, quae eos non patiuntur divelli. Torstensonius et Piccolominaeus inter mutuas minas et alterna damna tempus extrahent, ut puto,Ga naar voetnoot6 summam autem rerum Martis aleae non committent. Insulae Thomae pestilens coelum nosse debuerant Batavi ex eis quae ipsis anno XCIX exacti ante hoc saeculi evenere.Ga naar voetnoot7 Non est prudentium bis impingere in eundem lapidem. Inter Portugallenses et Batavos vereor ut bene coeat gratia. Venit enim in mentem apologi Aesopei de sene et serpente.Ga naar voetnoot8 Nobilissimum filiumGa naar voetnoot9 illustris Dominationis vestrae gaudeo recte valere eique omnia, quae meis precor, Deus rata vota faciat illustri Dominationi vestrae totique eius domui perpetuo favens, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 5/15 Martii 1642.
Ex Turcarum sultano femina una marem peperit, duae uterum gerunt. Dilectus Gallici apud Helvetios procedunt. Soli id detrectant Lucernenses, Friburgenses, Abbatiscellani. Lamegus Roma sperata non obtinet. In regno Neapolitano muniuntur vicina papalibus terris. Rex Hispaniae in Catalania habet XV millia. Ea auget ipse eo venturus. Hispani qui in Belgica sunt videntur Basseae obsidium in animo habere. Ideo Harcurtius et Guichius, Francici marescalli, cum suo milite properant, hic ad Campaniae, ille ad Picardiae finem, habentes simul ambo quinque equitum, quindecim peditum millia. Marchio autem Bressaeus classem contrahit Hispaniam versus iturus fine mensis huius. Quatuor millia Armoricorum Britonum imponuntur navibus. Quo sint itura, parum adhuc liquet. Advenere huc capta per Guebrianum signa CLV, quae supersunt Hassis relicta. Imperator maxima celeritate colligit copias in Palatinatu et Franconia ituras ad inferiora Rheni. Comitatenses Burgundi Jousio repulere ex ducatu militem; Hohentwilani vero egressos et Constantia et Cella. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 12/22 Martii 1642. |
|