Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5642. 1642 maart 15. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Creditur Italica pactioGa naar voetnoot2 aliquas adhuc habere tricas. Putantur enim Sabaudi principes velle haec, ut peragantur cum bona Hispani gratia, princeps Thomas maxime, qui carissima pignora apud Hispanum habet. Id autem obtinere non tam erit facile. In Hispania atrox fuisse dicitur procerum multorum coniuratio, sed quae ante detecta fuit, quam conscius eius rex Galliae eo perveniret. Sunt qui consilium fuisse aiunt proceribus illis regem Hispaniae in regis Galliae manus tradere. Quod si evenisset, ingens secuta fuisset per omnem Europam rerum conversio. Hic in magno odio sunt Angliae parlamentarii tanquam invasores iuris regii, pessimo exemplo, praesertim cum nec in ipso parlamento voces sint liberae, sed seditiosi homines Londinienses ab ordine plebeio quae volunt extorqueant, ordo plebeius a nobilitate, ambo ordines a rege. Contra, Hibernorum postulata videntur hic non iniqua, tum ob religionis communitatem, tum quod iura regis propugnare se dicant. Quomodocunque res iturae sunt, longo tempore opus erit ad sananda ista vulnera. Atque interim iacebit res Palatina. Sermones seruntur in Batavis etiam de altero coniugio, filiae nempe principis Arausionensis cum principe Walliae.Ga naar voetnoot3 Sed videtur eam rex Britanniae non aliter desiderare, quam ut ipse in rebus suis Batavorum ope sustentetur. Quod etiamsi vellet princeps Arausionensis, difficile esset effectu, non quod sapientes non agnoscant a parlamentariis modum excedi, sed quod multitudo, quae solo religionis nomine trahitur, aegerrime id sit latura. Quodsi id tantum cupiat Britanniae rex, ut Batavi inducias non faciant nisi restituto Palatino, poterit id forte obtineri non nolentibus etiam Gallis, non tam quod domum Palatinam curent, ipsi arcana semper cum Bavaro consilia coquentes,Ga naar voetnoot4 quam ut eo plura sint pacis impedimenta et ut habeant aliquid, quod postulatis, quae de Lotharingia fient, speciose opponant. Videbimus, quid reginae Britannicae in Batavos adventus pariturus sit. Ad bellum Belgicum sustentandum missi sunt ex Hispania per literas tres milliones ducatorum et octingenta eiusdem pecuniae millia. Deus, [etc.]. Lutetiae, V/XV Martii 1642. | |
Hispani arcem Baiam in regno Neapolitano muniunt. Legatus Portugalliae Lamegus Romae nihil profecit. Praefectus HohentvilaeGa naar voetnoot5 excursus militum ex Constantia et Cella repressit. Comitatenses Burgundi ex Jousio milites ducatus repulere. Imperator in Palatinatu et Franconia colligit milites, quos mittat ad inferiora Rheni. Rex Hispaniae in Catalanis exercitum habet ad XV millia; eum auget. Harcurtius suos milites collegit ad tuendam Piccardiam, Guichius ad tuendam Campaniam. Duo illi exercitus habebunt simul V millia equitum, peditum XV. Creditur Hispanus Basseam obsidere velle. Marchio Breszaeus cum classe in mare se dabit fine mensis huius. In Armorica Britannia quatuor militum millia imponuntur navibus, incertum quo itura. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sabaudicae res non adeo expeditae. Coniuratio procerum Hispanicorum. Anglicae turbae. Qua conditione Arausionensis filiam Walliae principi iungi rex Angliae velit. Quo animo Galli res Palatini curarint; eorum cum Bavaris colloquia clandestina. Varia nova. |
|