Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5633. 1642 maart 8. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Recte facies, si cures, ut opus illud, quod Riveti esse et ego arbitror,Ga naar voetnoot2 quamprimum ad me veniat. Cogitabo an tanti sit, ut ei respondere prius debeam quam pertexere quae ad apostolicas epistolas nunc in manibus habeo.Ga naar voetnoot3 Legi Triglandii epistolam et contra eum.Ga naar voetnoot4 Velim videre ipsum εἰϰόνα. Quid de rebus Angliae et Hiberniae dicam, non satis video. Confusa sunt omnia, ita ut vix diiudicari possit, quis sit exspectandus exitus. Ego episcopos nolim de ecclesia sublatos, regi velim servata quod ei antiquitus competunt. Τὰ ἤϑη ἀϱχαῖα ϰϱατείτω. Non dubito, quin hinc rex Britanniae auxilia sit accepturus, si certa fides fiat eum non ἰβηϱίζειν. PetrusGa naar voetnoot5 pridem nihil facit eorum quae volo. Si mea secutus esset aut consilia aut praecepta, Amstelodami esset, ubi saltem aliqua restant vestigia eius quam nos defendimus reipublicae. Nunc video eos homines, qui eum tam belle irretierunt, id acturos, ut omnia contraria faciat quam ego eum facere velim. Vara vibiam.Ga naar voetnoot6 Haec quae vidi, quae video, quae praevideo quam mihi doleant dicere non possum. Etiam Jacobi Laurentii librumGa naar voetnoot7 exspectabo, quanquam forte dignus non erit legi, sed ut videamus, quid velint isti homines. Miror Blavium non mittere exempla de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot8 nec quicquam rescribere de dissertatione Americana.Ga naar voetnoot9 Forte enim servare vult inserendam magno alicui operi. Id vero mihi nimis tardum est, quia properare cupio quantum possum omnium meorum editionem. Qua in re rogo, ut soles, me strennue adiutes. Rex pergit Narbonam.Ga naar voetnoot10 Pax facta est inter viduam Sabaudam et principes Sabaudos. Cardinalis Sabaudus ducet fratris sui filiam et pro portione haereditaria sua et pactae habebit Nicaeam et Villam Francam. Princeps autem Thomas principem locum habebit in viduae consilio. Loca, quae Hispani et Galli tenent, nescio an mansura sint in eorum manu usque ad pacem universalem an vero bellum ibi mansurum cum Hispanis, quem in usum Neapoli pecuniae magnae contrahuntur. Veneti et militem scribunt et classem augent. Metuunt enim sibi a Turca. Papa languet. Cum Parmensi res manent turbidae; bona ducis veneunt, populi ducatus Castri iuramentum dicunt ecclesiae. Galli et Veneti ad sedanda haec laborant nec multum tamen proficiunt hactenus. Quaeso, et officia mea defer matri meae et uxori tuae et liberis et amicis, tibi obligatissimus frater,
| |
|