Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5538. 1642 januari 4. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Gaudeo in itinere esse ex Suedia nobilissimum filiumGa naar voetnoot2 illustris Dominationis vestrae. Deus eum sospitem cum bonis nuntiis patri sistat. TorstensoniiGa naar voetnoot3 adventus et copiae Galliam in spem rerum magnarum erexere. De revocatis ab imperatore tuti itineris tabulisGa naar voetnoot4 fuit et hic rumor, sed vanus. Mazarinus cardinalis factus est;Ga naar voetnoot5 dubito an ei liberum sit futurum inservire Galliae. Etiam Machiavellus cardinalis factus est et abbas Peretta rogatu Hispani, princeps Atistinus commendante imperatore; Itali praeterea octo. Quin federis cum Gallia facti omnia impleturi sint Suedi, dubitari non debet.Ga naar voetnoot6 Principi RobertoGa naar voetnoot7 | |
[pagina 9]
| |
Ga naar voetnoot7 libertatem et reditum ad suos ex animo gratulor optoque toti domui clementiorem fortunam. Anglia propter dissidia intestina et Hibernicos illos motus, quos ego | |
sedatu difficiles arbitror, parum habebit auctoritatis et iniquior ei erit quam antehac Hispanus ob Nassavicam affinitatem.Ga naar voetnoot8 ScotisGa naar voetnoot9 facile erit conscribere decem millia militum, alere non item, praeterea Scoti nihil seorsim ab Anglis facere volent.Ga naar voetnoot10 Beckius suos in Lucemburgicum duxit. Lamboius ad Juliacenses terras tendere dicitur et avide exspectari ab electore Coloniensi. Hyems non plane otiosa transit, nam in Ruscinonensi tractu castra Gallorum adorti hostes reiecti sunt cum clade, et quinque naves longae venientes a Catalania vi tempestatum impactae in littus, quo se Rhodanus evolvit, partim periere, partim cum hominibus in Gallorum venere potestatem. Magni autem hic paratus fiunt classis et militis pro Catalania et in Catalania vestis et commeatus pro XXX millibus. Addunt quidam, quod non credo, regem illuc iturum. Monaeci portus turbat navigationem inter Hispaniam et Italiam. A castris hostium ad Hohentwilam abductus eques variis sermonibus materiam praebet, aliis existimantibus deseri obsidionem et contentum fore hostem clausos tenere aditus exitusque, aliis contra manere obsidionem in spem defuturae obsessis aquae et ligni; equitem autem alio dimissum quod eius in castris exiguus sit usus. Legatus Gallicus,Ga naar voetnoot11 dando pecunias annuas Helvetiis et comitatui Burgundiae inducias in sex menses, obtinuit permissum scribendi militem apud Helvetios protestantes, nisi quod Tigurini adhuc dubitant. Creduntur hic Batavi in navali illo praelio ad Sancti Vincentii promontoriumGa naar voetnoot12 foedeGa naar voetnoot13 deserti a Portugallis. Americana autem classis in vasto illo Oceano primum repertu, deinde, si reperiatur, oppugnatu est satis difficilis; tum vero accepta clades suspectam faciet Batavis Portugallorum societatem. Pontifex contra Hispanum nihil molietur. Parmensis autem ad conditiones veniet.Ga naar voetnoot14 Marescalli Hornii liberandi negotium tum responsum Bavari exspectat, tum Snolskii reditum ab Erfordia, ubi sunt captivi qui praeter Waertium reddi hostibus debent.Ga naar voetnoot15 De Asaco et de feminis ex sultano gravidis paria hic intelligimus.Ga naar voetnoot16 Dominus GothofredusGa naar voetnoot17 hic et in gratia est et in bonis rebus estque eius opera regno utilis. | |
Deus illustri Dominationi vestrae det hunc annum et sequentes multos felices, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 4 Ianuarii 1642.
Veneti cum Turca transigunt de BarensiGa naar voetnoot18 controversia et Melandrum praeficiunt copiis suis. Hispani offerre dicuntur principi Thomae praefecturam Belgicam, cardinali Sabaudo archiepiscopatum Toletanum, si Nicaeam maritimam velint ipsis cedere. Obiit dux Salliacus [sic ], magnae quondam auctoritatis sub Henrico IV. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 1/11 Ianuarii 1642. |
|