Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5537. 1642 januari [4]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime ac illustrissime domine, De regis morboGa naar voetnoot2 rumor hic fuit, sed falsus. Valet enim rex et in urbem venit. De Hohentwielae obsidione sermones sunt varii. Alii, quia equitatus discesserit, deseri eam putant et satis hosti fore si aditus exitusque clausos teneat, alii equite nihil opus ad obsidionem ac durare eam praecipua spe defore obsessis aquam et ligna. Sed aquae penuriam, ut puto, pluvia sublevabant. Helvetiorum precibus rex concessit inducias in comitatu Burgundiae per sex menses, ut interim de ea penitus extra bellum ponenda agatur. Eorundem Helvetiorum qui protestantes sunt prope omnes regi militem apud se scribere permittunt, acceptis pecuniis, quas rex civitatibus annuas dare solebat. Tigurini adhuc dubitant quid in eo facere debeant. In Ruscinonensi tractu a castrorum Gallicorum oppugnatione Hispani cum clade aliqua repulsi sunt. Quinque naves longae Hispanorum a Catalania venientes impulsae in Gallicum littus apud Rhodani exitum, partim periere, partim cum hominibus captae sunt. Praeterea coegit hyems aspera Hispanos digredi a coepta obsidione ConstantinaeGa naar voetnoot3 in Catalania. Parantur hic pro Catalanis classis et militis supplementa, in Catalania autem alimenta pro XXX millibus et amplius. Spargitur et rumor regem ipsum illuc ire, alii id confingi putant, ut hoc obtentu cardinalis constituatur regni regens in omnes eventus. Beckius versus Lu[c]emburgum ducit, Lamboius autem, multum exspectatus ab electore Coloniensi, in terras Juliacenses. Perseverat fama damnum mari acceptum a Batavis per ignaviam Portugallorum. Cardinales fecit pontifex, in gratiam Galli Mazarinum, Hispani abbatem Perettam, imperatoris Atestinum principem; Italos praeterea novem. Monaeci portus intutam reddet navigationem inter Hispaniam et Italiam. Multae a Constantinopoli literae docent tres aut quatuor foeminas ex sultano gravidas omne id imperium implere spe tranquillitatis.Ga naar voetnoot4 | |
Deus, excellentissime ac illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXX Decembris 1641/VIII Ianuarii 1642.
Veneti cum Turca transigunt de Zarensi controversia et Melandrum praeficiunt copiis suis. Hispani offerre dicuntur principi Thomae praefecturam Belgicam, cardinali Sabaudo archiepiscopatum Tolatanum, si Nicaeam maritimam velint ipsis tradere. Obiit dux Sulliacus, magnae quondam authoritatis sub Henrico IV. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia. Hohentvilae obsessio. Comitatui Burgundiae concessa neutralitas. Helvetica. Hispanica. Iter regis quem in finem institutum fuerit. Quibus artibus Hispani Sabaudos in suas partes trahere allaborarint. |
|