Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5401. 1641 oktober 5. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, De rebus, quae Suediae quam Galliae sunt propiores, nihil scribam aliud, nisi dolere me tot simul incidere adversa; quoque Marte minus prospero minusque fidis sociis utimur, quorum causa arma suscepta sunt, eo magis rogari a me Deum, ut bonam det pacem et christianorum vires in barbaros potius vertat. Airae metui video, ex quo LamboianiGa naar voetnoot2 exercitus pars magna auxit obsessores, qui iam constituerunt non opperiri famem, sed machinis operibusque rem agere. Exercitus regis, qui ad XXXVI millia fuisse dicitur, quia necesse fuit oppidorum hosti vicinorum augeri praesidia, non restat maior XX millibus. Tarragona ab omni metu libera est, exercitus autem, qui circa eum est Hispanicus, habet, ut Galli hic vulgant, peditum ferme XV millia, equites vero praeter asseclas bis mille quingentos. Sanpreulium,Ga naar voetnoot3 Atrebatum urbis praefectum, magni in bello meriti virum, rex in vincula duci iussit et causas vulgavit multa ab eo violenter et avare facta, postremo caesos ab eo milites, qui in Bapalma fuerant, Gallis quidem, qui eos deduxerant, digressis, sed tubicine regio eos adhuc comitante. Ea res quo evasura sit, incerti exspectamus. Quod legati Anglicus et DanicusGa naar voetnoot4 Viennam se trahi patiuntur, argumento mihi est neutri illorum regum animum esse fortiter nitendi pro Palatina domo neque sane eorum regum res | |
praesentes videntur pati, ut ad arma veniant, non tantum ob dissidia interna Britanniae nondum persanata et Dani cum Batavis controversias,Ga naar voetnoot5 verum etiam quia Britanni cum Flandria et Hispania commerciis carere nolunt et imperatoris gratia eget Danus ob comitatum Pinnebergensem, Albis vectigal et cum Hamburgo certamen. Deus [etc.]
Lutetiae, XXV Septembris/V Octobris anni MDCXLI.
Dux ParmensisGa naar voetnoot6 huc misit, ut auxilia habeat contra papam. Ethruscus et Veneti, ut solent facere, cum vicini sunt armati, se quoque armis muniunt. Rex Ambiani est, exercitus eius partim apud Bononiam, partim apud Basseam et Atrebatum urbem. GassioGa naar voetnoot7 dicitur Croatas quingentos cecidisse; praepositus est regis equitatui. Etiam Atrebati urbis praesidiarii quosdam Hispanos disiecere. Et Airae et in castris contra Airam multum aegrotatur. Charroia oppidum non longe a NemorosioGa naar voetnoot8 seditionem coeptaverat contra vectigal solidi in libram mercium. Ea culpa expiata deiectis moenibus et privilegiis ademtis. Classis Hispanica, quae sub Maioricam recesserat, parat se, ut in Ruscinonensem tractum commeatus adferat. Angli et Scoti sibi timentes vetant, ne quis a se miles eat externis militaturus. Habet papa contra Parmensem septemdecim millia peditum, equitum tria, machinas supra triginta. Moncalvum obsidet princeps Thomas. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rebus Sueciae metuit, quod socii parum sunt fidi. Airae et Tarragonae obsidio. Sanpreulii captivitas. Rationes, quibus Anglus et Danus moti Palatini causam negligerent. Charrocae seditio. Parmensis cum papa contentiones. |
|