Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5312. 1641 augustus 9. Aan I. Jasky.Ga naar voetnoot1Nobilissime domine, Verum est bella ferme omnia seculi nostri per religionis dissidia nasci aut ali. At illa de Catalania et Portugallia alterius sunt generis videnturque fore diuturna, quia neque rex Hispaniae de veteri patrimonio volet decedere neque ii, quibus suspecta est magnitudo Hispanica, desinent aggerere ligna ista incendio, quod ad Arragoniam quoque perventurum et spes et rumor fuit, sed falso hactenus. Novum Portugalliae regem secuti sunt praefecti eius gentis in Brasilia, in Angola et in insulis Madera, Tercera, Thomae, Principis putanturque eisdem partibus se addituri, qui in India sunt Asiatica. Batavi cum ea gente induciasGa naar voetnoot2 quidem fecere, sed quae non incipient vim habere nisi in India anno, in Brasilia sex mensibus post probata pacta a novo Portugalliae rege. Turcae paratus videntur Asacum et Moscoviam praecipue petere, sed neque Hungaria extra metum est et novae ex Aegypto copiae ingentes adventant. Sicut is, qui a Suedia venit,Ga naar voetnoot3 bene exceptus est a Brandeburgico, ita vicissim in Suedia Leutmartzius,Ga naar voetnoot4 qui eo venit Brandeburgici missu, ita ut nobis liceat ex his initiis non localem tantum, sed et universalem Germaniae sperare pacem, praesertim PalatiniGa naar voetnoot5 causam multo quam antehac fortius agentibus Anglis. Hic Aira Gallis cessit, ut Batavis Gennepa.Ga naar voetnoot6 Principum Sedani exorta factio morte comitis Suessionensis speciem viresque amisit, sed ei caput iam se facit dux Lotharingus, cui adhaerent Guisius, Vendocinensis, Valetta.Ga naar voetnoot7 Nam Bulionius dux videtur ad regis gratiam respicere.Ga naar voetnoot8 Deus pacem det christianis inter se idemque Nob. v.Ga naar voetnoot9 paterne protegat. Nob. v. ad omnia obsequia paratissimus
| |
Lutetiae, IX Augusti MDCXLI. | |
Adres: A monsieur monsieur Köhne Jasky, gentilhomme, à Dantzig. |
|