Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5158. 1641 april 27. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Est cur gaudeamus Bannerium et cum eo Suedici militis ipsa robora evasisse ingens in quo fuere periculum. Sed eius periculi reputatio movere Suediae rectores poterit, ne diu talem ludant aleam, si praeter spem cadat, multa secum mala tracturam. Caeterum an et imperator aequamGa naar voetnoot2 pacem velit et tales conditiones adferat, quae Suediae federi cum Gallia,Ga naar voetnoot3 quod sub incude est, praeferri debeant, equidem nescio ideoque totam hanc rem Deo nostrisque rectoribus gubernandam relinquo. Galli in Italia obsident Eporediam. LeganesiusGa naar voetnoot4 et militum duces eunt in Portugalliam. In Catalania pugnatur. In Belgicam parantur arma. Sed incommode his paratibus intervenit Sedanensis tempestas. Certum enim est multum militis scribi a comite Suessionensi ducibusque Guisio et Bulionio. Nec minus constat lateque a cardinali Riceliaco spargitur in ipsorum invidiam aliquid eos cum Hispano pepigisse ac signasse. Quale vero id sit, nescitur. Aula id durius interpretatur. Nobilitas hic et plebs comitis Suessionensis vices magis dolent quam eum accusant. Ipsi principes se federatos dicunt pro orbis christiani pace, favorabili titulo. Si cupiditas regis ad occupandum Sedanum apertius erumpat, quid facturus sit princeps Arausionensis, dubitatur. Est enim Bulionio satis propinquusGa naar voetnoot5 et virtutum Suessionensis, ut dicitur, non iniquus aestimator. Haec me sollicitum habent nec minus consiliorum in Anglia magna caligo. Omnino autem legationes istae Anglicae et Danicae et PalatinaeGa naar voetnoot6 mihi persuadent hunc annum electori Palatino inter verba periturum. Aliquid tamen sit, si in parlamento Angliae iam nunc constituatur, quid faciendum sit colloquiis sine fructu vanescentibus. Suedi autem si bellum gerere perseverant, optandum est multas ob causas, id ut faciant in Austriae aut Bohemiae aut Bavariae regionibus, praesertim cum Brandenburgicus elector poenitentiam ostendat belli in SuedosGa naar voetnoot7 et ab eo exemplum id manare latius possit. Quale fedus Anglia cum BatavisGa naar voetnoot8 velit, haud satis intelligo. Nam neque Batavos contra imperatorem neque Anglos contra Hispanum arma sumpturos credo. Portugalliae res, ut recte iudicat ill. Dom. vestra, festini auxilii indiget. Nam XXX millia contra eos in armis habere dicitur rex Hispaniae. Naves maxime expetunt Portugalli et a Gallis et a Batavis inhiantes argentariae ab America classi. Et hic quidem quae volunt impetrabunt facile. Sed Batavos offendet postulatum de reddenda Brasilia. Per Indiam quoque Asiaticam malent per horum temporum occasionem res suas promovere quam exspectare dum invalescant res Portugallorum. Brisaci sunt iam et Ossenvillius et ErlachiusGa naar voetnoot9 suspecti mutuo ac discordes. Quae res vereor ne augeat accepta ibi iam incommoda. | |
Multiplices illae Dani cum imperatore controversiae ad actus parum amicos provectae, Danum si adiungere causae nostrae non possunt, at certe, ne nobis noceat, impedient. Et audio firmari fedus quod inter Suedos Batavosque conceptum fuerat,Ga naar voetnoot10 Danum maxime tangens. Lunaeburgica et Hassica in loquendo libertas non est ex gustu imperatoris. Sed saepe saluberrima sunt quae palato minus sapiunt. Deus et haec et alia ad bonum regat orbis christiani idemque ill. Dom. vestrae omnia largiatur prosperrima et laetum inter literatos otium. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 17/27 Aprilis MDCXLI. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Leidae, a.o 1641, 4 May st. n. MP. |
|