Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4976. 1640 december 15. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Ex literis Excellentiae vestrae datis 20 NovembrisGa naar voetnoot2 video plures esse moras federisGa naar voetnoot3 quam putaveram. Ego ad eas, quas antehac perceperam difficultates, ita sermones meos tum apud rerum potentes tum apud eos, quos ipsi submiserant, temperavi, ut ostenderem et aequa et temporibus congruentia esse quae postulamus. Prae se ferunt Galli se pacem habere posse quam volent. Ego vero pacem eos nolle, et si vellent, haberi eam non posse qualem volunt - idem de induciis longis dictum volo - pro certo habeo. Multo facilius imperator cum Suedis transigere posset idque ipsum ut hic credatur, nihil operae omitto. Est enim id unicum, per quod fedus bonis legibus ac sine nostro incommodo obtinere possimus. Ut fedus ultra quam in tres annos fiat, maxime vero ut fiat, donec Galli pacem capturi sunt et habituri, qualem cupiant, et iniquum et pernitiosum rebus Suedicis multis de causis existimo. Ut Gallis liceat sine Suediae consensu cum Hispano depacisci, contra mentem esse eorum, qui fedus antehac fecere, omnino arbitror eoque magis quod Hispanus ob controversias nostras cum imperatore Suedos in Hispania habet hostiliter. Pecuniam auxiliarem annuam augeri a se posse negat. At quantillum hoc in tantis proventibus tantisque erogationibus, quas hic etiam supervacuas fieri videmus quotidie? Pollicitationem Gallorum connisuros eos, ut si universim induciae fiant, Suedi quae tenent teneant, haud magni facio; facile enim eos opera aut simulata aut perfunctoria hoc promisso | |
liberabit et, si Suedi non nisi tales volunt inducias, certe nullas volunt. Valde autem caveri debet, ne ullo modo credant Galli nobis societatem ipsorum esse plane necessariam aut valde expetitam. Nam nihil aliud quam ista opinio eos fecit duriores. In tuti itineris diplomatis, quae dedit imperator, nihil desiderari intelligo: et in se recepit imperator se procuraturum, ut et Batavis ea de re satisfaciat. Id ubi perfectum fuerit, Galli Coloniam mittent, ne se apud pontificem odio onerent impeditae pacis. Debebit ergo, ni fallor, tum et Suedia suos mittere Hamburgum aut Lubecam prout cum caesarianis convenerat. Utinam falsus deprehendatur rumor de veneno quod dicitur hausisse Bannerius conviva et comes ScouwenburgicusGa naar voetnoot4. Si mendax est haec fama, certe neque a caesarianis neque a Suedis originem habere potuit. Pecunia, quae hoc autumno Gallia debere Suediae cepit, est in manibus SprechelshemiiGa naar voetnoot5, quem id Excellentiae vestrae non significasse mirarer, nisi crederem id factum jussu D. DavausiiGa naar voetnoot6, qui eam retinendo ad tempus facilius speravit se de federe quae vellet impetraturum. Ego de ea pecunia ex voluntate regis atque etiam Suediae rectorumGa naar voetnoot7, qui, cum saepe eis ea de re scripserim, nihil contradicendo consilium meum a necessitate dictatum approbarunt, sumpsi decem millia florenorum, id est salarium semestre sumptibus aliis, quos feci, in aliud tempus dilatis. Ea de re scripsi et antehacGa naar voetnoot8 Excellentiae vestrae, cui Deum semper faventem opto. Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 15 Decembris 1640. |
|