Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4815. 1640 september 1. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Ego illa sedecim millia imperialium thalerorum recte accepiGa naar voetnoot2. Scripseram autem saepe ad excellentissimum D. cancellariumGa naar voetnoot3, si non aliter mihi prospiceretur, secuturum me morem aliorum legatorum et usurum hoc regisGa naar voetnoot4 beneficio Suediae nihil detracturo. Silentium ad eas literas saepe repetitas mihi pro responso fuit, cum SpiringiusGa naar voetnoot5 per annum totum et amplius ab uxore mea in id vel potissimum missa oratus et interpellatus nec daret quicquam nec certi aliquid promitteret, mihi autem sine eo aut deserenda esset legatio aut gerenda turpiter. Significavi autem saepius me hujus pecuniae rationem D. Spiringio aut cui volet magnus cancellarius exacte redditurum; debebatur enim tantum mihi partim ob salaria, partim ob itinerum impensas. Quare Excellentiam vestram rogo, ut hanc pecuniam Galliae ita acceptam ferat, sicut ego eam acceptam laturus sum Suediae. Negotium cum LunaeburgicoGa naar voetnoot6 confectum gaudeo et de landgraviaGa naar voetnoot7 spero bene. Et cum mandata acceperit Excellentia vestra de dedolando etiam cum Gallia foedereGa naar voetnoot8, rogo Excellentiam vestram, ne id perficiat, nisi hac conditione addita, ne minori loco habeantur Suediae quam Hispaniae antehac vel nunc Angliae legati. Quotidie enim hic aliquid de honoribus detrahunt et ministri regii et principes, quod vereor, ne, si in morem abeat, | |
dignitati regni Suedici multum noceat; ego autem, nisi regni auctoritate fulciar, animum praestare possum, non et rei effectum. Tam est necessaria Galliae regno hoc tempore Suedica societas, ut non hoc tantum, sed et alias conditiones plurimas impetraturi facile simus; ita omnes, quos novi, judicant. Exspectabo, quid BataviGa naar voetnoot9 in Suedia facturi sint; nihil magni arbitror. Exercitibus nostris omnia opto felicissima. Quod Turca Poloniae malum minatur, id rebus quidem nostris nihil obstat; non enim facile tantos progressus faciet Turca, ut etiam nobis metuendus sit. De libertate D. HorniiGa naar voetnoot10 scripsi ad D. ChavigniacumGa naar voetnoot11, sed is nihil mihi respondet. Quare et hoc conditionibus federis, si id fieri e re Suedica est, adjiciendum putem, ut Waertius et EnckefortiusGa naar voetnoot12 permutentur cum Hornio mittanturque Benfeldium. Est enim hoc congruens voluntati defuncti ducis BernhardiGa naar voetnoot13, qui duos illos bello cepit ac saepe mihi suam ea de re voluntatem significavit. Ego ut ea impleretur, in aula institi saepe, sed responsa semper accepi moras nectentia. Deus Excellentiae vestrae et negotiis ab ea tractatis prosperos det successus. Excellentiae vestrae observantissimus et
| |
Lutetiae, 1 Septembris 1640 ex novo calendario.
Iam nunc venit ad me filius Gemdon baronis de In et KniphausenGa naar voetnoot14; faciam pro eo quicquid potero et libenter et merito, tum ob commendationes Excellentiae vestrae tum ob ipsum patremGa naar voetnoot15 pridem mihi notum et suis in me officiis, Hamburgi cum essem, mihi carum ac suspiciendum. Non dubito, quin bene futurus sit apud eminentissimum eminentissimorumGa naar voetnoot16; ego consilio et ope non deero. Vetuit cardinalis ne ei de religione ullum negotium exhiberetur. |
|