Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4935. 1640 november 19. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Narraveram praeterita septimana tuas domino Utenbogardo de editione Annotatorum querelasGa naar voetnoot2. Is eas rursum ad EpiscopiumGa naar voetnoot3 Roterodami decumbentem detulit et uterque re bene perpensa consultissimum judicavere, ut ad Corcelium et BreniumGa naar voetnoot4 - quem Episcopius ait Graecae linguae peritissimum - scriberent eosque monerent, ut melius | |
correctioni velint invigilare. Quid super meis, quas ad Vossium, Blavium, CorvinumGa naar voetnoot5 dedi, litteris constitutum sit, nondum intellexi. Ego iterum hodie ad Blavium scripsi de iis, quae postremis tuis litterisGa naar voetnoot6 continebantur et responsum flagitavi. De Annotatis in Testamentum vetusGa naar voetnoot7 puto optime te constituturum, ubi viderimus, ecquid promoverint molitiones Utenbogardi et meae, de quibus antea. Quod de PetroGa naar voetnoot8 Societati Indicanae commendando concepisti, laudo sane, sed nescio, an secundo advocato indigeant, et eo res per amicos deduci possit, ut eum velint adsumere, quibus ea res est in manu. Agam hac de re cum ReygersbergioGa naar voetnoot9, qui multos eorum novit, ut consilia in commune conferamus. De negotio Sylvaeducensi scripsi nuperGa naar voetnoot10. Video id uxori tuae non displicere, Reygersbergio vero minus probari; ipse amplius deliberandum censeo, donec turbae, quae jam inter scultetum et scabinosGa naar voetnoot11 gliscunt, sedentur, quod brevi futurum spero. Interea tu quid ea de re tibi videatur, latius perscribe; ego nihil movebo, antequam de tua sententia certior factus sum. Nisi pleraeque urbes Hollandiae syndicos haberent, cogitavi aliquando, an non filius is [a] minore civitate legi aut a majore in secundum locum adoptari possit, quod ipse quidem valde desideraret. Catalanorum res video etiamnum nutare inter libertatis amorem et veteris imperii reverentiam; puto tamen majores fore libertatis stimulos et nimis longe processum, quam ut veniam sperare debeant qui tumultum movere. Legi nuper BlodiiGa naar voetnoot12 litteras, quibus queritur SpiringiumGa naar voetnoot13 non satis revocare ad animum injuriam a te filio suoGa naar voetnoot14 factam, cum coram testibus dixisti non bene se Reigersbergio domi suae esse minatum; addebat Spiringium dixisse se ea de re mecum et cum filio tuo verba facturum ideoque mirari se nihil ea de re intelligere. Vide irrequietum hominis animum, qui res jam sopitas vult resuscitare. Vale, frater optime. Tibi obedientissimus frater
| |
Hagae, XIX Novembris 1640. | |
In margine: Habeo auctorem, qui oculis suis vidit dimissionem domini CamerariiGa naar voetnoot15 a corona | |
Suecica ea lege, ut Hagae aut non longe ab ea resideat, ut opera ejus possit esse usui. Nunc manet consiliarius regni, nescio quo cum congiario, addito, non fore ut alius legatus in ejus locum substituatur.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Nov. |
|