Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4909. 1640 november 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Quominus ad regem datus mihi sit aditus, obstitit regis secessus Versaliam, ubi cum est, omnia ab se negotia relegat, post id vero festi dies continui quatuor, quibus finitis spero me perfecturum quae mihi sunt mandata. Mileraei et CastilionaeiGa naar voetnoot2 copiae manent circa fines, in quibus bellatum est; HalleriusGa naar voetnoot3 in Lotharingiam eique proxima se confert. Durant motus Catalanici et sexaginta ferme hominum millia, qui pedibus militent, equitatus quoque nonnihil in armis est. Contra eos rex Hispaniae dicitur tres mittere exercitus; dictus est et ipse eo ire, sed nunc etiam Madritii haeret. Si motus isti foveri possunt, haud dubie magnas inde occasiones Galli habebunt res suas promovendi. Cepere etiam naves longas aliquot Hispanicas Catalani. Dum haec scribo, mittit ad me statimque ad me venit ChavigniacusGa naar voetnoot4. Quod attulit scribique a me voluit hoc fuit. Mirari regem jam per menses ferme octo trahi negotium de prorogatione foederis HamburgiGa naar voetnoot5. Sperare, quantum videtur, regni Suedici rectoresGa naar voetnoot6 posse aliquid conditionibus adjici in commodum Suediae ac literis hinc missis ipsos ac D. SalviumGa naar voetnoot7 in ea spe ali. Regem autem nihil posse adjicere ad ea, quae antehac praestitit; non pati tot onera regni sociorumque ipsi incumbentia. Quare velle se id pro certo haberi in Suedia ac ipsumGa naar voetnoot8 sine mora longiore certum fieri de voluntate rectorum Suediae super foedere. Si placeat id produci, multum in eo momenti fore ad obtinendam bonam pacem. Si aliter ipsis videatur, tempus esse, ut hoc quoque rex norit et ex eo suas res ordinet. Nullam majorem esse pacis moram, quam quod hostis inter Galliam Suediamque dissidium speret. Totus autem sermo ita dirigebatur, ut satis intelligerem me notari, quasi Suediae significem majora quam antehac posse obtineri. Addebat, si seorsim pax facienda sit, regi Galliae ad id faciliores quam aliis vias patere. Dixi ego habere me literas ad regemGa naar voetnoot9, quas ipsi brevi sim daturus, grave jam pridem Suediae esse hoc bellum tantis in ipsos coactis hostium viribus hoc maxime anno et praecedente. Verum quando id negotium D. Salvio mandatum sit, me nihil amplius habere quod dicam; sed perscripturum fide optima, quae ab ipso didicissem. Ita discessum est. De rebus Britannicis nihil certi judicare possumus, priusquam finis appareat futuri in Anglia parlamentiGa naar voetnoot10. De Italia nihil audimus nisi veniam precatos legatos TaurinorumGa naar voetnoot11 apud viduam principemGa naar voetnoot12, et Mazarinum in ea urbe morari ad plene constituendam pacem. | |
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae bono Suediae orbisque christiani secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3 Novembris 1640. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|