Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4908. 1640 november 3. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Observantiam nullam Nobilitas vestra mihi debetGa naar voetnoot2. Pro amore, quem non merui nisi amando, gratias ago. Literas autem ipsius sicut, ubi otium ejusGa naar voetnoot3 sinit, accipio libenter, ita, ubi negotia impediunt non exigo. Civitatem vestram tranquillo satis esse statu gaudeo optoque diu ei contingat Lucretianum illud: Suave etiam belli certamina saeva tueri
Excelsa de turre, tua sine parte pericliGa naar voetnoot4.
Nos in mediis adhuc bellorum undis versamur, sed ita, ut portum videamur prospicere eminus. Nam principes Germaniae, qui nunc Ratisbonam coiere, vehementer pacem expetunt aut cum Suedia Galliaque aut certe cum Suedia. Hispania autem, quae suis opibus bellum Germanicum alit, non leve vulnus accepit motu Catalanorum, qui LXGa naar voetnoot5 suorum millia in armis habere dicuntur, tantumque negotii regi Hispaniae facessere, ut tribus adversus eos exercitibus opus habeat. Id malum forte alios etiam populos sui contagio tracturum forteGa naar voetnoot6 regem illum eo rediget, ut pacem non iniquam ferre possit. Pacem non iniquam voco eam, quae Europam in libramento teneat simulque Germaniam reponat in statum, si non optimum, certe immunem ultimae servitutis. In Italia pleraque eruditorum collegia pro civitate Lucensi contra interdictum papaleGa naar voetnoot7 responderunt. Poesis hic floret et vult cardinalis Riceliacus in sua urbe scientias artesque omnes Gallico doceri sermoneGa naar voetnoot8, ut fines eloquentiae non minus quam imperii proferat. Vale, nobilissime domine. Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot9 studiosissimus
| |
3 Novembris MDCXL. |
|