Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4968. 1640 december 13. Van I. JaskyGa naar voetnoot1.Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime, Pro voto, quo Excellentia vestra civitatem nostram prosequitur, ut secura periculi aliorum certamina intueri possit, maximas ago gratias. Utinam vero isti felicitati et illa accedat, ut aliquando Excellentiam vestram suum incolam dicere queat! Christianorum esset non tantum bella sua, sed imprimis de religione certamina moderari et sopitis inter se dissidiis Turcarum potius cum Tartaris et aliis Mahometismum profitentibus de Mahometis institutis disputationes audire, quam suas de fide quandoquidem ad fidem nihil facientes opiniones tenaciter defendere. Inde illa tot precibus et lachrymis a piis christianis flagitata mutua tolerantia sequeretur nec nos, ut iam, proh dolor! fit, mutuis odiis conficeremus. In illam sententiam papa pacis ecclesiasticae - ut multi affirmant - studiosissimus facile induci posset, praesertim si evangelici desinerent invidioso isto Antichristi nomine ipsum appellare. Non video, cur quidam theologi tam vehementer defendant papam Antichristum esse, cum nullus sit articulus fidei et hoc illaesa fide christiana credere vel non credere possim. Nec ideo dogmata omnia pontificia ille approbat, qui papam Antichristum non esse affirmat. Inprimis papae hoc concedi posset, si inquisitionem, illam conscientiarum torturam, abrogare nec dissidentes de ecclesia romana pro haereticis habere et execrari vellet. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot2 1. Decembris hora septima vespertina inopinata morte Regiomonti defunctus est. Aetate erat vegeta, sed corpore ob nimios bibendi excessus valde debili. Qua de causa merito inter theologos quaeri posset, an praefixum a Deo vitae terminum attigerit an inordinate vivendo eum praeoccuparit. Quae quidem quaestio, ut summae difficultatis est, ita a plurimis theologis non ea, qua par est prudentia expenditur praesertim ab illis, qui absolutum illud decretum tantopere urgent nihilque immoderatae hominis luxuriae aut aliis externis causis attribuunt. Sed praestat hic terminum figere quam fines epistolae excedere, quam voto pro incolumitate Excellentiae vestrae finio meque favori eiusdem quam diligentissime commendo. Excellentiae vestrae obsequentissimus
| |
Dabam Dantisci, 13 Decembris Anno 1640. |