Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4716. 1640 juli 2. Van H. AppelboomGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Magnae mihi voluptati fuere literae vestrae ExcellentiaeGa naar voetnoot2 eo magis, quod vir in fastigio hoc constitutus non sis dedignatus denuo ad me scribere. Nempe quo favore complexus es praesentem, eundem etiam praestas absenti. Dolet interea, quod Excellentiae tuae hanc literarum molestiam imposueram et, quando considero gravissimas caussas, ob quas, quod optaveram, fieri non posset, subvereor, ne aliquanto si non impudentior saltem imprudentior visus sim; sed enim pro amore erga gentem nostram tuo, si quid peccatum, facile veniam dabis adolescentiae. Quod ad studia mea, anno hoc in Batavia persistere animus est ac nunc quidem Amstelodami adhuc ago. Sed simulatque literas accepero a parenteGa naar voetnoot3, quibus probet illustrissimi cancellarii nostriGa naar voetnoot4 consilium, ut me nobilissimis SparriisGa naar voetnoot5 addicam id unice poscentibus, Leidam me ad eos conferam, vere proximo cum iis in Gallias, si Deus vitam et valetudinem concesserit, profecturus. Nudiusquartus Amstelodanum heroina coniunxGa naar voetnoot6 vestrae Excellentiae adven(it) cumque ea locutus sum multis. Intelligo ex ipsa, quamprimum ubi literas commeatus, quas e Brabantia quotidie expectat, acceperit, in viam sese cum comitibus daturam. | |
Mitto orationem domini WeidenhemiiGa naar voetnoot7 eius, qui a studiis fuit generosi KrusiiGa naar voetnoot8. Ipsum intra mensem circiter Lutetiae se cum suo domino KrusioGa naar voetnoot9 stiturum. Quod saepe facio, hesterno die compellavi clarissimum VossiumGa naar voetnoot10, qui impense petiit, ut suo nomine vestram Excellentiam salutarem plurimum. Me viri miseret, quem sic a mane ad vesperam civium studiosorum et peregrinantium compellationibus video distringi. Conqueritur hanc potissimum esse caussam, cur tam pauca praestare possit, probanda iis, quibus in literato orbe corculis esse datum est. Quaesivi, ecquid literarum cum meis iungere vellet; dixit se intra hanc hebdomadam epistolam misisse per Bartolinum DanumGa naar voetnoot11, clarissimi inter philosophos Danos filium; tum autem se non neglecturum occasionem hanc per nobilissimam uxorem vestrae Excellentiae. Vale, illustrissime domine. Illustrissimae Dominationis vestrae devotissimus
| |
Amstelodami, 2 Julii 1640. | |
Onder aan de brief (met andere hand): Litterae H. Appelbomii d'A.o 1639-1645Ga naar voetnoot12. |
|