Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4537. 1640 maart 3. Aan H. AppelboomGa naar voetnoot1.Vir clarissime, Non poteras ad res omnes optimas meliore uti magistro quam D. VossioGa naar voetnoot2, quem ego semper et ob eruditionem singularem et ob summas virtutes feci maximi. Quod vero mea in te benevolentiae signa tam liberaliter praedicas, in eo, si animum respicis, nihil falleris: si res ipsas, sunt eae tam exiguae, ut ego pro verbis tam benignis non minus debeam. Quod si frater tuusGa naar voetnoot3 huc venerit, reperiet me, qualis esse debeo, Suedorum omnium amantissimum. Domus nostra nunc valde plena est hominum. In scribendo autem utor opera juvenis industriiGa naar voetnoot4, quem mihi commendavit D. SpiringiusGa naar voetnoot5, cujus amicitia nobis perquam est necessaria. Caeterum si qua in re fratris tui studia adjuvare potero, faciam id animo sane promtissimo. Illustrissimo principi Carolo GustavoGa naar voetnoot6, qui saepe nos honestat suis alloquiis, com- | |
mendabo te ac tuos de nota meliore et, si qua in alia re vobis prodesse potero, non patiar me trahi, ultro accurram. Scribebam III Martii anni MDCXL. Tuae Claritudini optima omnia volens
| |
Adres: A Monsieur monsieur Appelboom, monsieur Vossius est prié de la faire tenir. In dorso schreef Appelboom: 1640 - 3 - Martij. |
|