Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4538. 1640 maart 3. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Die Martis proxime exacto compellandi regis mihi facta estGa naar voetnoot2 copia. Excussi omnes ληϰύϑους, unde miserationem regis erga afflictam domum ac principemGa naar voetnoot3 concitarem. Neque plane me irritum spei fuisse ex ipso regis vultu apparuit, qui et ad ipsum nomen reginae BohemiaeGa naar voetnoot4 caput detexit. Sed cum pauca de causis, quae se ad hoc consilium impulissent deque laboribus susceptis apud Angliae regem, ut hanc domum communi cum Suedia Galliaque ope sublevaret, esset locutus, dixit se bene percepisse rationes meas visurumque insuper, quid ferrent reginae nostraeGa naar voetnoot5, quas ipsiGa naar voetnoot6 tradebam, literas. Quare repetens summam sermonis mei, rogavi eum, ut suae bonitatis memor esse vellet principemque hunc redderet libertati; id non tantum Germaniae laetum fore, sed et beneficii locum id habiturum apud reginam Suediae, paratam reponere gratiam. Et hoc quidem ad primam partem epistolae, quam Excellentia vestra ad me scripsit 20 FebruariiGa naar voetnoot7, responsum esto. Pergo ad caetera. StellaGa naar voetnoot8 putatur in aliqua Helveticorum civitate cum Bavaricis collocuturus. Quo id tendat, vix possum suspicari, nisi forte BavaroGa naar voetnoot9 extra periculum posito trahere bellum Galli volunt. Verissimum est, quod scribit Excellentia vestra, domo Palatina non restituta omnem vim imperii penes alteram partem fore et judiciorum specie posse opprimi, quos arma servaverint. Quae illustrissimus comes LicestriusGa naar voetnoot10 mihi dixerat, ea dixerat ex sua spe ac voto, non quod mandata haberet, sicut nec ego habeo. Nunc autem quiescit is plane nec quicquam agit, quamdiu elector Palatinus in custodia est. Non vult scilicet rex Angliae videri coactus per detentionem electoris, sed nec rex Galliae Anglicorum armorum metu. Ita dum neuter alteri quicquam vult concedere, nobis unum relinquitur optare meliora: id autem est, ut rex Angliae Scotorum motibus aequa ratione compositis sororis filium non liberet tantum, sed et in res avitas reponat. Literas parlamenti evocatorias nondum exiisse audio; exituras tamen putat illustrissimus comes Licestrius. Id si evenit, brevi videbimus, quo tendant populi ac nobilium Anglorum animi. | |
Cum Batavis, ut arbitror, nihil agetur nunc quidem. Hispanica autem in Angliam legatioGa naar voetnoot11 nihil intentatum relinquet, quo nobis obsit. Principis CasimiriGa naar voetnoot12 libertatem die Saturni multa vespera obtinuit a Polonia legatusGa naar voetnoot13 ea lege, utGa naar voetnoot14 et ipse et princeps promitterent, in primo Poloniae conventu legitimo rataGa naar voetnoot15 habitum iri, quae rex et alii ordinum quidam promiserantGa naar voetnoot16, nempe durante hoc bello nihil principem Casimirum acturum contra Galliam. Postquam id convenerat, profectus est multo cum comitatu ac facibus legatus in arcem Silvae Vicennensis atque inde principem eduxit in eam domum, quam legato rex Galliae assignavit. Iam salutatur ab omnibus principibus princeps Casimirus. Ita enim rex voluit. Inde iturus ad regem est et regis sumtu victurus hic, donec abeat; in Poloniam an Romam, nondum satis constat. De Ruperto principeGa naar voetnoot17 locuti quidamGa naar voetnoot18 sunt Galli legato Polonico. Sed is mandata se habere negavit. Ut caesarianam militiam capiat, spero non futurum. Hassi jam cum LongavillanoGa naar voetnoot19 accepta pecunia aliquid temporarium pepigere de auxiliis dandis Longavillano, puto XXX centuriis, et de receptu. Et de foedere ipso inter Galliam viduamqueGa naar voetnoot20 spes magna est. In multis enim rex Galliae se aptavit desideriis viduae atque inter alia paratus est polliceri, etiam si pax fiat, se arma sumturum contra imperatorem et eos, qui sectae caesarianae sunt, si ab iis vis in ipsam inferatur, quamvis sub nomine religionis aut ad reddenda bona ecclesiae. Verum, quantum intelligo, vidua ad bellum obligare se diutius non vult quam dum et Suedia in bello erit. Haec Suedis nostris displicere non possunt. An vero Suedia se illigatura sit Hassis, ex altera deliberatione pendet de prorogatione Gallici foederis. Qua de re judicare poterimus aliquid, ubi finierit conventus is, qui nunc habetur in Suedia. Longavillani et Vinariensis miles latius se diffundunt quam ut parta tueri possint. Tum vero ubi detonare coeperit illa a Constantia tempestas, periculum erit omnibus extra unum Brisacum oppidis. Nam et apud ipsam Constantiam locisque vicinis dilectus fieri pergunt et GallassiusGa naar voetnoot21 copias per Rhaetos eodem rapit. Quod si in Italia pax aut induciae fiuntGa naar voetnoot22, in quod laborant et precibus et minis pontifex conscribens in usus suos X peditum, II equitum millia, item Veneti, MantuanaGa naar voetnoot23, ParmensisGa naar voetnoot24, armati et ipsi, non illae tantum, quae nunc sunt in Italia copiae in Germaniam incumbent, sed et aliae, quae apud Salzam fuere et nunc in Italiam transeunt. Caeterum Italia non TurcamGa naar voetnoot25 tantum metuit, sed et motus internos. NamGa naar voetnoot26 et principem SenzamGa naar voetnoot27 Roma vi abstractum capite plexit rector regni NeapolitaniGa naar voetnoot28 et alios in | |
carcere habet dictos res in eo regno novare voluisseGa naar voetnoot29 suscitatuGa naar voetnoot30 Gallorum et cardinalis Antonii BarbariniGa naar voetnoot31, qui Gallis tam impense favet, ut nuper in Francisci fratrisGa naar voetnoot32 carruca sermone inter eos de hujus temporis negotiis orto iratus de ea carruca discesserit inspectante populo. Rhaeti deceptos se ab Hispanis, sed sero ab omni amicitia Gallorum divulsi vident; in foedere Mediolani factoGa naar voetnoot33 addiderant Hispani neque ob id deterius esset jus Austriacae domus. Ex his verbis qui Oeniponte sunt a decem directurisGa naar voetnoot34 et appellationes exigunt et fidei juramentum. Protestantes Valle Telina exire jussi vix inveniunt, quo se recipiant. Lucernenses melius sperato fecere. Nam et AmrinumGa naar voetnoot35 et fratrem ejusGa naar voetnoot36 moverunt senatu et cohortem illius ad se revocarunt, quam is a militia viduae SabaudicaeGa naar voetnoot37 ad fratrum SabaudorumGa naar voetnoot38 militiam traduxerat. An vero eorundem fratrum legatusGa naar voetnoot39 recipiendus sit, pendet adhuc apud Helvetios deliberatio. Hispani ad Galliae finem movere se incipiunt capto ad Dorlanum castello. Laudo Suedos, quod seorsim a Gallis pacis conditionibus aures praebere nolunt. Spero idem facturos et Gallos. Classis illa a Dunquerca, ni fallor, orae alicui maritimae Gallorum minatur, forte ad Baionam. Leodiensium causam fortiter, ut credo, rex Galliae tuebitur ac facile Batavos permovebit, non quidem ut in bellum illud aperte descendant, sed ut regis sociis ea, quae opus sunt, subministrent. Constantinopoli eum, qui cahimachamusGa naar voetnoot40 fuit, strangulatum et hic audimus et hoc amplius successorem ejusGa naar voetnoot41 novos terrores incutere Venetis, ut ipse quoque ab eis abstrahat quam plurimum pecuniae divitiis cito corrogandis intentus, quas aliquando forte pro crimine luet, ut is qui eum antecessit. Evertere domos totas optantibus ipsis
Di facilesGa naar voetnoot42,
ait satyricus. De Ascaffenburgo a RosaGa naar voetnoot43 capto nescio, an vera sit fama. Sex Hispanorum millia ad Hesdinum esse audimus, quibus opponetGa naar voetnoot44 se ChauniusGa naar voetnoot45. Sed et HispanicosGa naar voetnoot46 alios ire sub FuntesioGa naar voetnoot47 in fines Atrebatum, sub BeckioGa naar voetnoot48 in Luxemburgicum, sub FontanioGa naar voetnoot49 ad observandos Batavorum actus. | |
Angli naves regias dicuntur dare praesidio earum, quae Dunquerca exeunt vel exiturae sunt in Hispaniam. Etiam a MalagaGa naar voetnoot50 et Carthagine Hispanica miles in Italiam mittitur. Pontifex nullis episcopis vult confirmationem dare, nisi de quorum vita nuntii inquisivere. Neapolitana illa conjuratio, cui fovendae classis in Gallia parabatur, detecta per ducem Parmensem est, cum is nuper Romae esset. In Portugallia classes parantur alia in Brasiliam, alia quae Ceilonem eat contra Batavos. Casali et Taurinensi arci, nisi induciae aut factae sunt aut fiuntGa naar voetnoot51, in Italia timetur. In Normannia iterum turbarum aliquid fuit ad Mantigniacum. Creduntur ChavigniacusGa naar voetnoot52 et BellevriusGa naar voetnoot53 cum proxime fuerintGa naar voetnoot54 apud electorem Palatinum, ei obtulisse libertatem in Gallia manendi neque exeundi nisi rex Galliae velit. Anglia nulla ejus nisi plena libertate contenta est. Quid ipse facturus sit hac spe tentatus, nescimus aditu omni exituque praecluso. Nobis det Deus nobis salutaria et Excellentiam vestram diu sospitet. Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 3 Martii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|