Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4638. 1640 mei 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Serenissimo electoriGa naar voetnoot2 a me nihil deerit. Sed adversa, ut video, fortuna adhuc eum principem persequiturGa naar voetnoot3. Gallia cunctante quicquam pro eo facere, nisi sociam videat Angliam, quae si hucusque in Palatino negotio quam scimus frigide se gessit, quid nunc est, quod nos de se sperare jubeat, cum incalescant interna dissidia captis literis Scotorum ad Galliae regemGa naar voetnoot4, captis et qui signaverantGa naar voetnoot5, Edimburgi autem arce obsessa, si non jam expugnata. Dicitur clerus Angliae liberaliter opem pecuniariam ad bellum Scoticum polliceri; nec mirum, cum ipsorum agatur res ardente jam pariete proximoGa naar voetnoot6. Dura haec et his temporibus aliena. Nos autem quid possumus, nisi Deum precari, ut pacem ubi non est restituat, ubi est servet? ChevreusiaGa naar voetnoot7 neminem minus amans quam maritum suumGa naar voetnoot8, ut eum in itinere Angliam versus esse audivit, ipsaGa naar voetnoot9 se in Flandriam transtulit. Nihil ergo habebit ibi quod agat Chevreusius, nisi ut quae agunt alii videat et huc nuntiet. Non carebit motibus Angliae parlamentum, qui quo evasuri sint, exspectamus anxie. Hassi adhuc sollicitantur ab iis, qui Norimbergae sunt. Inducias eorum cum imperatore puto exiisse 5 hujus Maii. Quod tamdiu cunctantur, cum Excellentia vestra miror | |
eoque magis, quod hanc cunctationem dicuntur probare Galli, homines minime cunctabundi. Intellexi et ego vocari a D. BannerioGa naar voetnoot10 Vinarienses, addunt quosdam jam ad eum transiisse. Haec ne nova sint dissidiorum inter socios semina, metuo. ErlachiusGa naar voetnoot11 sero videt, quid fecerit invisus Helvetiis, odiosus Germanis et tamen adhuc Gallis suspectus. Mirum in modum sollicitos habet Gallos annus hic, unus restans ad vitam foederis cum Suedia, nisi nova ei foederi inspiretur anima, de qua re haud dubie gravis, forte et tarda, erit in Suedia consultatio. Bannerii damnum huc quoque perlatum est cum ingenti incremento ex PiccolominaeiGa naar voetnoot12 literis. Sed saepe jam falsi deprehensi sunt rumores, qui a Bruxellis et Colonia veniunt. LongavillanusGa naar voetnoot13 jam Cassellas venisse dicitur. De D. Bannerio, an eo venturus sit, dubito. Dux LunenburgicusGa naar voetnoot14 causas quidem habet, cur se nobis adjungat. Ego vero ita mutabilibus ingeniis non credam nisi sub bono pignore. Controversiae istae cum Dano componenturGa naar voetnoot15; quod ut fiat cum minore Batavorum dispendio, eo tendunt paratus legationum et novarum societatum rumores. Poloni non immerito TurcamGa naar voetnoot16 metuunt; eo enim incubiturum credunt et Itali. Cum Dantiscanis quae convenerant, videntur neque rexGa naar voetnoot17 neque conventus ordinum habituri rata. Itaque SpiringiiGa naar voetnoot18 rursum ad vectigalia colligenda naves parant. Princeps CasimirusGa naar voetnoot19 haud dubium est, quin praeter captivitatem alia etiam, quae in Gallia ei evenerunt, durius interpretetur. Quo cum accedant Hispanica blandimenta, non obscurum est, quibus maxime faveat; caeterum ne iis nocere possit, quibus minus bene vult, et sua et regis et regni sponsione retinebitur. Batavorum conatus magni aliquid nobis promittunt. Sed imbres etiam hic obstitereGa naar voetnoot20. Itaque serius Carolimontium MillereiusGa naar voetnoot21 circumvenire coepit. De Casali rumor hic fuit, etiam publice editusGa naar voetnoot22, depulsos obsessores cum duum millium caede ab HarcurtioGa naar voetnoot23. Sed cum ex eo nemo ab ipso nuntius huc venerit, coepit primum dubitari, deinde et timeri. Nam a Venetis nihil sperandum est. Sed mihi res Italicae ad pactiones quasdam spectare videntur, quod et literae nonnullae indicant. Cum pontifice res nondum composita est. Sed futurum creditur, ut rex legatumGa naar voetnoot24, nuntiumGa naar voetnoot25 pontifex revocet. In Rhaetis Engadini de pactis OenipontanisGa naar voetnoot26 queruntur. Sed paucos reperiunt, qui | |
dictis ipsorum moveantur. Ita occlusae omnium aures caera Hispanica. Et in Helvetiis pontificii ad omnes Hispanorum ac caesarianorum conatusGa naar voetnoot27 connivent, ad itinera, ad dilectus, ad munitiones Constantiae, quae cum foederibus ipsorum pugnare dicuntur, ad structuram novi castelli ad Rintalium in Helvetico solo. Ita sentient se tandem protestantes ab inimicorum copiis inclusos. Quae in Tiroli sunt copiae exspectare dicuntur HatsfeldiiGa naar voetnoot28 et GildhasiiGa naar voetnoot29 militem, cui se jungant. Illae autem, quae ad Constantiam sunt, nihil aliud quam agrum Brisgoiae et Alsatiae quantum possunt vastant spemque ei messis eripiunt. Princeps ThomasGa naar voetnoot30 habere scribitur equitatum egregium ad decem millia, pedites bis mille. Contra LeganesiusGa naar voetnoot31 decem millia peditum, equites mille, nempe quod ad obsidiones faciendas major sit vis in pedite. Audimus hic Erfordiae esse Bannerium; premi Lipsiam a nostris; pugnatum inter Saxones et ConingsmarckiumGa naar voetnoot32; velle imperatorem melius sibi pareri a BavaroGa naar voetnoot33, RosamGa naar voetnoot34 Fuldae esse. Hispani praeter ad Brasiliam etiam alia naufragia passi sunt in freto Gaditano et ad oram Barcinonensem. Deus optimus maximus christianum orbem in statum meliorem reponat idemque Excellentiae vestrae semper faveat. Excellentiae vestrae singulari observantia
| |
Lutetiae, 12 Maii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|