Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4639. 1640 mei 12. Aan J. de GrootGa naar voetnoot1.Pater optime, Quod maxime mei fuerat officii, ut summa tua per omnem aetatem meam in me beneficia non animo tantum, sed et factis agnoscerem tibique in hac ingravescente senectute ea praestarem solatia, quae quam sint suavia, ipse ego jam tamdiu pater experiendo didici, hoc ipsum nobis eripuit temporum, in quae incidi, infelicitas. Caeterum precibus piisque votis, mi pater, nunquam abs te absum. Spero quoque te malorum tuorum aliquod sentire levamentum, cum me cogitas mira Dei benignitate collocatum in loco illustriore, quam quem unquam salvus a salva patria exspectare potuissem, gratum reginae rectoribusqueGa naar voetnoot2 Suediae, gratum regi christianissimo ac ejus summatibus ministris. Sunt haec omnia, pater, secundum Deum, tui in me operis fructus neque haec tantum, sed et quae quotidie molior pro veritate salutari ac pace christianorum non sine spe futurum, ut bonum aliquando ejus laboris proventum videam aut praevideam. Aliquando, inquam; nam et hic verum illud Taciti: scelera impetu, bona consilia mora valescereGa naar voetnoot3. Elucescet | |
aliquando illa dies, cujus jam nunc aurora conspiciendam se praebet. Multi enim utriusque partis viri magni, docti, pii agnoscere incipiunt, quantum sit peccatum, hinc vitia conspicua non corrigendo, inde dogmata procudendo nova, acerbe accusando vetera et nullius rei nisi boni interpretis egentia. Hoc pulcherrimum consilium, cujus semina abs te hausi, precibus tuis ut Deo commendes rogo. Tibi obedientissimus filius
| |
Lutetiae, XII Maii MDCXL. |