Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4631. 1640 mei 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Ut gratissimis mihi literis Excellentiae vestrae datis 23 AprilisGa naar voetnoot2 respondeam, a rebus | |
principis electorisGa naar voetnoot3, quae maxime mihi cordi sunt, incipiam. Vellet is commendatione reginae nostraeGa naar voetnoot4 sublevari onere datae fidei; deinde, ubi Suedicum cum Gallia fedusGa naar voetnoot5 renovabitur, sui haberi rationem. Vivere jam coepit suis impendiis, cum reginaGa naar voetnoot6, regis Galliae mater, maneatGa naar voetnoot7 Anglis hospes sumptuosa. Dicit spes sibi aliquas ab Anglia fieri, sed eae quales sint, non satis intelligo. In Angliam ut eat, permissuri ei facile sunt Galli, sed ut ad redeundum obligatus maneat. Quid autem Gallia ipsi praestitura sit hic manenti, ne id quidem percipio satis, nisi quod spes datur efficiendi, ut ad eum redeat Palatinatus inferior, quod quantillum est. De foedere faciendo cum Suedia Galliaque loquuntur Angli interdum nonnihil, sed eo, quantum ex sermonibus judicare datur, animo, ut potius arbitros se pacis faciantGa naar voetnoot8 quam belli socios. Sed hoc saxum jamdudum est quod volvitur; itaque de eo nihil addam. Hyberni satis calide feruntur in Scotos, nam et peditum decem millia, mille equites promittunt praeter pecunias. Angliam puto in hoc negotio processuram lentius. LandgraviaeGa naar voetnoot9 quid suadeat LongavillanusGa naar voetnoot10, haud certo novi. Sed quae scribit Excellentia vestra, eadem aliunde mihi indicantur. Mihi vero ita videtur referre nostra, ut quamprimum aliquid agat partemque hostilis militis a BannerioGa naar voetnoot11 abstrahat, ut is eo expeditior res possit gerere, quales solet. LunaeburgicusGa naar voetnoot12 magnum momentum sit, si ad nos accedat, sed pergo dubitare. Res nostras prosperas non ego tantum, sed et haec aula laetis accepit animis. Ut ad praelium adducatur res, hostis, credo, non committet; forte nec nobis expedit, causas tantas uno aleae jactu dijudicandas committere. Gaudeo apud vos properari. Hic omnes duces ab urbe abierunt et intra paucos dies magnam aliquam obsidionem nobis promittit MillereiusGa naar voetnoot13. Dunquerca autem et augetur et sedulo munitur aucta tribus Hispanorum millibus, quae recens eo advenere. Mittuntur et in Italiam octo ferme millia, aut, ut aula credi vult, amplius. Hi an recta ituri sint ad oppugnanda Hispanorum castra, quae jam Casale vallo circumvenerunt - sunt autem in Casali milites ferme bis mille -, an aliud quid aggressuri rebus suis congruentius, in ambiguo adhuc relinquendum est. Sunt autem validi in illisGa naar voetnoot14 partibus Hispani; nam in obsidione ista habent XX ferme millia neque multo minus in altero exercitu, cui praeest princeps ThomasGa naar voetnoot15, cui et pecunias adGa naar voetnoot16 DC millia scutatorum dedit LeganesiusGa naar voetnoot17 et auxilia nova bis mille peditum, equitum mille et amicitiam cum ipso ac cardinali SabaudoGa naar voetnoot18 nonnihil labascentem restituit novis pactionibus, per quas duo illi principes promittunt secuturos se arma Hispanica contra omnes excepto Sabaudiae duceGa naar voetnoot19. Dicuntur autem principes illi in urbium praesidiis habere sexdecim alia millia. | |
Viennae suspiciones quaedam contra BavarumGa naar voetnoot20 nasci dicuntur. Sic saepe in scenam redit eadem fabula. Apud Rhaetos haud dubie probabuntur pacta OenipontanaGa naar voetnoot21 SalissioGa naar voetnoot22 et Gallorum amicis, qui ibi sunt, ne mutire quidem audentibus. In Helvetiis vero et dilectus et iter Hispano permittuntur, non communi decreto, sed studio Badensium aliorumque. Itaque crescit ibi petiturus Rhenum exercitus. Magna hic fama fuit de ingenti Batavorum victoria navali ad promontorium Augustini in Brasilia. Ejus quid sit, e Batavis docebimur. Quin Ratisbonam venturus sit imperator, video non dubitari, ut nec de partu reginae PolonicaeGa naar voetnoot23. Longavillanus longe lateque militem mittit, etiam ad Lonam. A Binga abduxit machinas; conferet, ut aiunt, consilia, et cum Bannerio et cum Hassicis. Rex Galliae Cantilliaci est. Ibi eum convenit comes LicestriusGa naar voetnoot24 oravitque, ne rex admitteret, si qui huc venirent a Scotis missi. 21 Aprilis HarcurtiusGa naar voetnoot25 movit Poirinum versus; id XXX milliaribus Italicis abest a Casali. Pecunia iterum mittitur ad Vinarienses; qui post ducis sui mortemGa naar voetnoot26 recepisse a rege dicuntur DCCC millia scutatorum. Comitatenses Burgundi ad sui tutelam habituros se sperant IXM pedites, equites DCCC. Profecti sunt ad Reteliam Millereius, Ambianum CastilionaeusGa naar voetnoot27, BressaeusGa naar voetnoot28 Rupellam, ubi classis a tempestate non parum damni accepit. In Normanniam missae tres cohortes, quae populum in obsequio retineant. Nobilitas ex Pictonibus ad arma evocata. Edicta tributaria facta nova XXVIII. Ducis CaroliGa naar voetnoot29 milites non longe a Meti tres arces ceperunt, item in amne naves tres aestimatas XX millibus scutatorum. Deus cuncta ad bonos perducat exitus Excellentiaeque vestrae semper faveat. Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
| |
Lutetiae, 5 MaiiGa naar voetnoot30 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|