Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4527. 1640 februari 25. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Gratias habeo et pro rerum, quae geruntur, significatione et pro summa in me benevolentia rerumque mearum cura. Spero et meas preces et commendationem Excellentiae vestrae valituras apud magnum D. cancellariumGa naar voetnoot2, cujus ego gravissimos labores non toties mentione rerum mearum interpellarem, nisi gravis et ipsa esset, quae me urget, necessitas. Quod regni rectoribusGa naar voetnoot3 sedet sententia nihil cum hostibus sine Gallia agere, laudo. Qui Galliam gubernant, pacem, ut ego arbitror, non multum desiderant. At si Suediam belli taedet, poterit ea res etiam illos ad pacem attrahere magis quam adducere. De prorogando federe cum Gallia deliberationes puto satis difficiles fore ac forte, si prorogari placeat, Suedia aliqua adjici suo commodo volet. Videtur autem hic annus nobis judicium facturus, quid de pace, quid de bello sperari debeat. Deus, illustrissime domine, Excellentiae vestrae valetudinem et consilia secundet. Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
| |
Lutetiae, 25 Februarii 1640. |