Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4528. 1640 februari 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Aditum ad regem quotidie expetitum ad sublevandam electoris PalatiniGa naar voetnoot2 calamitatem | |
nactus nondum sum; excusationi praetenditur articulorum dolor regem vexans. An, antequam audiar, extorquere aliquid ab electore cupiant an aliud quid lateat, videbimus. Sicut vero miserationem mihi movet principis ejus apud amicos captivitas, ita aliud est, quod metum mihi pro rebus nostris incutit, indutiae scilicet in Italia non dubie jam factae ad pacem usque. Copiae hostium, quae et in Italia et in Tiroli magnae sunt, si in Brisgoiam et Alsatiam incumbunt, regis erit potenter tueri, quae ardenter expetiit. Verum timeo, ne mala Bohemiae vicinarumque terrarum magis moveant imperatorem et HispanumGa naar voetnoot3 eoque tota ista procella in mareschallum BanneriumGa naar voetnoot4 incurrat. Quod si erit, et bellum ei erit impeditius ac forte pacis conditiones difficiliores. Mitto Sublimitati tuae indicem onerumGa naar voetnoot5, ex quibus Rhotomagenses mulctam sibi impositam sunt soluturi. Nunc et nobilitas illorum locorum mulctatur. Mitto et decretum parlamenti de viduorum viduarumque conjugiisGa naar voetnoot6 tum per se laudabile, tum eo quod regis jurisdictionem in ecclesiasticos atque etiam in matrimonii causis exemplo hoc tueatur. Sex Romae cardinales mortui sunt qui omnes exomologesin more solito facere recusarunt, conscii sibi odii et molitionum in pontificem, quae aperire cuiquam noluere. A KonigsmarckioGa naar voetnoot7 bis caesos Saxonicos captumque in Misnia QuerfurtumGa naar voetnoot8 laeti hic audimus. Bavarici, qui nunc inter Thuringiam maxime Franconiamque se tenent, forte Konigsmarckium insequentur. In LongavillaniGa naar voetnoot9 quidem militem nihil fecere hactenus. Is miles ad Wetteram nunc esse dicitur, RosaGa naar voetnoot10 ad Unbergam, ad Lollerum NassaviusGa naar voetnoot11. TubatelusGa naar voetnoot12 vivit et liber est; mortuus autem est frater ejusGa naar voetnoot13. FeuqueriiGa naar voetnoot14 res nondum consummata est. Illustris D. baro Gabriel OxenstiernaGa naar voetnoot15 in Angliam abiit, cujus ego summis virtutibus et in me benevolentiae deberem plurimum, etiamsi ex ea domo non esset, cui omnia debeo. Deus iter ei prosperet idemque, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia regat atque fortunet regni Suedici et orbis christiani bono. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 16/26 Februarii 1640.
Adjunt hic Longavillani copias esse quinquies mille pedites; equites ferme totidem. Concessum eis receptum in terras Casselienses. Propositum VinariensibusGa naar voetnoot16 cis Rhenum se referre in terras Trevericas et Colonienses. | |
Mulcta nobilitatis Normannicae est DCC millia florenorum. Opus tamen erit aliquo milite ad tutandam quietem tum Normanniae tum Britanniae Armoricae. Abbas MoussonusGa naar voetnoot17 mittitur ad animandos Leodienses. RanzaviusGa naar voetnoot18 hic exspectatur. Princeps elector non bene valuit. Dicitur nunc se habere melius. Dunquercanae naves, quae cum milite in Hispaniam ivere, numero sunt XXV. Illustrissimus comes LicestriusGa naar voetnoot19 adhuc hic subsistit accepto quamvis a suo rege magisterio equitum. Indutias Italicas, quas certo factas intellexeram, in dubium nonnulli vocant adduntque locum quendam non procul a Casali ab Hispanis obsideri. Neapolitanus ille ab ecclesia abstractus Romae, princeps SensaeGa naar voetnoot20, Neapoli capitale supplicium tulit eodemque tempore suspensus ibi abbas quidamGa naar voetnoot21 in habitu abbatico. Romae decem millia florenorum promissa ei, qui caput afferret PussoliGa naar voetnoot22; sic vocabatur qui de ecclesia principem illum abripuerat. Praefectus NeapolitanusGa naar voetnoot23 multo plus pecuniae promisit pro capite cardinalis BarbariniGa naar voetnoot24. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|