Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4403. [1639] november 25. Aan C. CassiusGa naar voetnoot1.Valetudinem nostram curae tibi esse, vir clarissime, libenter intellexi ex literis tuis, quas Augusto mense scriptasGa naar voetnoot2 Novembri accepi. Vincenteum FabriciumGa naar voetnoot3, omnium bonorum amicitia dignissimum, facio, ut debeo, maximi tum ob alia tum, quod eum tui amantem pariter mecum cognovi. Est is nunc in itinere ad perlustrandam Galliam. Interim GronoviiGa naar voetnoot4 hic conspectu colloquioque fruimur. Persto in votis meis pro pace, ad quam si quid praeter vota conferre possim, non ero in mora. Felicem autem me putabo, si cum pacis bona spe simul detur mihi illustrissimos principes HolsatosGa naar voetnoot5, quibus plurimum debeo, teque amicum veterem et fidum, agentem, quod plurimum gaudeo, in rebus prosperis, conspicere. Omnes feminae, quae in hac urbe sunt, et quibus rem narravi, indignantur a legato PersaGa naar voetnoot6 feminam tam misere non servari, sed obsideri. Valeo nunc ego mediocriter et quod ab injunctis negotiis superest temporis studiis, praesertim illis sanctioribus, impendo. Uxor in Batavis privata quaedam expedit. Tibi lectissimaeque conjugiGa naar voetnoot7 omnia optamus felicia et quidquid nostrae est facultatis offerimus utrique vestrum. T. Cl. Addictissimus
| |
Lutetiae XXV Novembris. |