Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4233. 1639 augustus 1. Van C. CassiusGa naar voetnoot7.Salvum te, vir illustrissime, et incolumem nunc agere ex Vincentii FabriciiGa naar voetnoot8 epistola laetus intellexi. Ante menses, ni fallor, octo idem Fabricius Ultraiecto ad me mittebat literas tuasGa naar voetnoot9, quae a morbo debilem te, et languentem significabant. Faciebam tum temporis pro valetudine tua prospera apud Deum immortalem vota ardentissima et adhuc facio, ut is summus rerum arbiter diu te christiano orbi et omnibus bonis salvum, incolumem, et florentem superesse patiatur. Nos hic gratia Dei recte valemus hoc unice exoptantes, ut spe, quam nobis facere videris, adimpleta venias tandem in has terras et de reducenda pace cum | |
iis, quibus isthaec res est in manibus, serio cogites: ita clientulum tuum praesentia longe desideratissima beabis, quod te facturum iam es pollicitus. Hac transiit heri Persarum regisGa naar voetnoot1 legatusGa naar voetnoot2 ad ducem Holsatiae FridericumGa naar voetnoot3 cum insigni comitatu in aula ducis brevi excipiendus regio apparatu et porro splendide habendus. Fructum huius legationis docebunt aliquando, quae nos sequentur, tempora. Trahebat secum barbarus mulierem visu difficilem nec conspiciendam ulli, quam suo aere in itinere comparaverat; huic servandae tres eunuchi adhibebantur, egregium mehercule, satellitium. Nunc finio, patrone incomparabilis, et rogo patere nobilissimum iuvenem, praesentium latoremGa naar voetnoot4, saepius frui aspectu tuo. Ego tibi, vir illustrissime, et omnibus tuis me totum offero mancipoque et morior Grotiani nominis devotissimus cultor
| |
Euthini, Kal. Aug. MDCXXXIX. | |
Onder aan de brief staat: Inscriptio erat Viro illustrissimo Hugoni Grotio Serenissimae Reginae et Coronae Sueciae legato apud Regem christianissimum Patrono meo incomparabili Lutetiam Parisiorum. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Nov. |
|