Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3972. 1639 februari 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque illustrissime domine, Mira sunt, quae de duce BernhardoGa naar voetnoot6 somniat faecunda talium haec civitas. Huc si venerit, laboraturum regemGa naar voetnoot7 ac regios omnes, ut ad regni Franciae sacra transeat illigeturque domui regiae per matrimonium filiae regii fratrisGa naar voetnoot8 aut, si id malit, viduae SabaudiGa naar voetnoot9 et, hoc si fiat aliquidque puero duciGa naar voetnoot10 eveniat, ducatum Sabaudiae sibi teneat contra cardinalem SabaudumGa naar voetnoot11 et principem ThomamGa naar voetnoot12 vi Gallica tutandus. Alii cardinalem Riceliacum putant speciem quidem praebere id studentis, ut Brissacum ad regem perveniat, intra animum autem malle, ut id in ducis Bernhardi maneat potestate, dum secum dux fidam amicitiam foederet, ut, si qua, ut in aulis fit, procella in cardinalem incubuerit, Brissacum ipsi perfugium praebeat et tempus recolligendi vires. Rex, dies jam nonus est, ad S. Germani vocavit ad se cardinalem Riceliacum, cancellarium FranciaeGa naar voetnoot13, marescallos et parlamenti praesides universos supra viginti. Ibi actum de causa ducis ValettaeGa naar voetnoot14 et, quanquam non paucorum fuit sententia rem mittendam ad parlamentum, ut legitimos judices ducum ac parium Franciae, praevaluit tamen voluntas regis, ut per delegatos judices cognosceretur, decretumque factum, ut caperetur, si fieri posset, si non, tubae cantu et voce viatoris publici in finibus, ut fieri solet, citaretur bonis ejus omnibus annotatis et sub regia positis manu. Quater citatus nisi compareat, quod certo facturus non est, superest, ut damnetur capitis et bona confiscentur. | |
Gaudet princeps CondaeusGa naar voetnoot1 alieno reatu se absolutum. In illo consessu praesides post marescallos sedere, contra quam in parlamento fit, quod ipsis doluit; causam autem dixit ejus rei cardinalisGa naar voetnoot2, quod vocati eo essent non ut praesides, sed ut consiliarii parlamenti. Aperte id agit rex, ut omnem veterem splendorem parlamento auferat. Ex Britannorum sermonibus ac literis disco metui adhuc Scoticos motus; detracto jam turbatoribus velo religionis restare eis alterum non minus populare libertatis, quod arrepturi sint in conventu parlamentari, qui Maio mense habebitur. Homines ecclesiastici, qui pacis auctores esse debuerant, sicut in Scotia validissimi sunt turbarum concitores, ita in Gallia regia jura proculcant. Nam liber ille Libertatum Ecclesiae GallicanaeGa naar voetnoot3, ex actis desumtus publicis ac morum veterum fidus index a cardinali RupifocaldioGa naar voetnoot4, homine acriter res agente pontificisGa naar voetnoot5, et episcopis aliquot ejusdem ingenii damnatus est, ut haereticus et schismaticus, scriptaeque ea de re ad alios episcopos literae, ut populum a pernitiosi libri lectione avertant. Reformatos, qui hic vocantur, metuere video, ne ad colloquium vocentur sibi insidiosum. Ab Italia literae nos docent Venetos et CahimacaniGa naar voetnoot6 gratia et Judaeorum opera uti, ut pacem redimant donis partim sultanoGa naar voetnoot7 dandis, quae in adventum ejus parantur, partim satrapis jamque privatis Venetorum naves suas redditas et restitutam commercii libertatem. In castra ad Bagdetum venisse Janizaros multum imminutos rixa inter se, quae quatuordecim millia absumserit. CCC millia regalium nummorum, quae ad castra adventabant, a Persis intercepta. Suspecta plurimum sultano imperatorisGa naar voetnoot8 cum rege PolonoGa naar voetnoot9 colloquia. Venetos adhuc parare se bello, sed lentius et de mercede locatarum domuum quartam sumere publico. In Turcico imperio multas strui galleassas et galeras. Quatuordecim galeras datas Afris illis praedonibus. Ipsum sultanum jam in castris esse ad Bagdetum credique rem ab indutiis esse non longe. EckenbergioGa naar voetnoot10 optime jam convenire cum pontifice planeque id agere imperatorem, ut domus Barbarinae magnitudinem sibi cordi esse ostendat; qua arte maxime obligari pontifices solent. Exspectari Romae cardinalem CornarumGa naar voetnoot11, ut si quid inter pontificem et Venetos controversum manet, componat. Ex Polonis discimus infensos imperatori senatores ejus regni, quod quidam ejus ordinis non pro dignitate habiti sint, apud imperatorem nuper cum essent, neque regi Poloniae dextrum latus apud se concesserit imperator, ut olim Henrico ValesioGa naar voetnoot12. | |
Exercitus in fine Belgico, cui praefuturus est MilleraeusGa naar voetnoot1, futurus dicitur XXV millium. Est hic rumor evasisse e Gallia Espernonium metuentem, ne filii aut culpa aut mala fortuna se afflet contagio. Quae hic intelligimus de Tartaris et Moscovitis non scribo; id enim sit aquam in mare ferre. Sed sicut non dubito, quin regni Suedici proceres laborent, ut MoscovitaGa naar voetnoot2 pacem cum Turca et iis, qui res Turcicas sequuntur, habeat, ita Gallos excitare non desinam, ut Venetos extra periculum ponant. Si enim finiatur Persicum bellum nec aliud Turca negotii habeat, poterit ostentando arma sua ad Pannoniae fines permovere imperatorem, ut pacem det Germaniae aequam aut attractis eo imperatoris viribus liberum res suas promovendi spatium Suedis et Gallis dare. Brissacum et munitur operose et impletur rebus ad vitam necessariis. Neustadium diripuit CanovskiusGa naar voetnoot3. Imperatoris copiae partim adhuc in Suevia sunt, partim in Franconia et inferiore Palatinatu. Ipse imperator, ut propior sit rebus, Augustam se creditur transferre aut Ratisbonam. Conscriptio Gallici apud Helvetios militis procedit. Deum rogo, excellentissime et illustrissime Domine, ut regno, reginaeGa naar voetnoot4 tuaeque Sublimitati fautor adsit semper. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Februarii 1639.
Fretus et bonitate tuae Sublimitatis et ejus literis mense NovembriGa naar voetnoot5 ad me scriptis securior vivo nec queri cupio. Attamen scire velim tuam Sublimitatem ab eo tempore me nec teruncium accepisse et, ubi Martius exierit, fore, ut mihi debeantur salaria mensium XXI praeter impendia quaedam. Ea res quam mihi in hac rerum omnium inaudita caritate incommodet, vix dixerim. Venio nunc a D. ChavigniacoGa naar voetnoot6, cui commendavi pacem Venetam cum Turca, res praesentes et futuras marchionis JagerndorfiiGa naar voetnoot7, tribuni SoucheiGa naar voetnoot8 et consanguineorum D. regni mareschalli de la GardieGa naar voetnoot9. Curiae Rhaetorum occisus est a personatis hominibus SenatziusGa naar voetnoot10, Rhaetus Hispanicae factionis inter primos. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|