Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3971. 1639 februari 12. Aan S. JohnsonGa naar voetnoot1.Vir reverende, Gavisus sum videre amicam manum et quidem e Batavorum terra, ubi πολλὰ μὲν ἔσϑλα ϰαϰοῖσι μεμιγμένα πολλὰ δὲ λυγράGa naar voetnoot2. Scio eo te pollere judicio, ut fructum et apud te et per te bonum adferre possint utriusque generis tum res tum homines. Ego amicitiam illam in Germania nobis inchoatam, dum mari non Gallico dicam, sed Britannico, ut vult noster SeldenusGa naar voetnoot3, dividimur indivisam, quominus obliteretur, literis alere nunquam gravabor et, quod initium scribendi erit justissimum, opto tibi in quo nunc es loco fausta laetaque omnia et ut serenissimae reginaeGa naar voetnoot4, cujus virtutes suspicio quantum quisquam, ex adversarum rerum consolatore fias prosperarum gratulator. Praeterea ne intra literas solas stet hoc commercium, collocutores tibi pro me dabo duos, filium meumGa naar voetnoot5, qui ibi est, et uxoris meae fratrem senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot6, ad quos jam nunc ea de re scriboGa naar voetnoot7. Spero illos non minus caros tibi fore me tradente quam mihi fuit te tradente D. GoffiusGa naar voetnoot8, vir et magnae eruditionis et suavissimae consuetudinis. Causae sunt justissimae, quas adfers, propter quas se princeps electorGa naar voetnoot9 Hamburgum recepit. Si Anglia velit, paratum est fedus et salva, quantum humanis judiciis assequi datur, domus Palatina. Sin aliter, parco male ominari. Si vero Suedia tot annorum impendiis exhausta quaerit, unde depleta sarciat, neutiquam id mirandum est, cum societatis haec sit natura, ut quod alteri minus suppetit, id ex alterius copia suppleatur. Ex Hassico exercitu alios alio ituros suspicor; quidam dicuntur Gallicae militiae promisisse operam, alios imperatorGa naar voetnoot10 lactat. Felicia ducis VinariensisGa naar voetnoot11 proelia et capti Brisaci decus Gallorum et Batavorum aliquot hoc anno adversa compensant et spem nobis faciunt successuum, modo vestra Britannia adspiret. Nam et Galli et Batavi terra marique se movent et BanneriiGa naar voetnoot12 exercitus imperatoris et duorum electorumGa naar voetnoot13 copiis non cedit mittenturque ad eum vere adulto homines, machinae, commeatus et si qua alia bello necessaria. Tum vero, si, quod creditur, pacem aut inducias cum Persis facit TurcaGa naar voetnoot14 et a Venetis conditionibus aequis averti potest, erit, cur imperator aut pacem Germaniae det bonam aut domesticis distentus malis de aliis lacessendis non cogitet. | |
Scotis tumultuantibus gaudeo ereptum mantellum religionis. Nunc alter praetextus restat libertatis, qui, quo sit evasurus, ex conventu parlamentari apparebit. Vereor, ne paucorum dominatus cum damno regii juris sub populari umbra lateat. Gaudeo ad probandam veram veteremque christianorum sententiam de non opponenda regibus vi Aberdonensibus probatam neque inutiles ad id fuisse labores nostros. Libri, quem molitur BysterfeldiusGa naar voetnoot1, paginam unam vidi. Vereor et ego, ne quod KekermannoGa naar voetnoot2 evenit, ei eveniat et nimiae subtilitates aliqua parte ad impetum eorum, in quos pugnat, pateant: omnia, quae in negotio Trinitatis dicuntur, extra τὰ ἐν ταῖς γραφαῖς ϰείμενα et pauca, quae ad eorum explicationem consensus antiquus recepit, periculum habent. Optime ChrysostomusGa naar voetnoot3 et ex eo Isidorus PelusiotaGa naar voetnoot4, ὅταν ἅπερ ὁ Θεὸς ἡμᾶς οὐϰ ἠϑέλησεν εἰδέναι ταῦτα βιαζώμεϑα μανϑάνειν, οὔτε ἐσόμεϑα - πῶς γὰρ Θεοῦ μὴ βουλομένου; - ϰαὶ τὸ ϰινδυνεύειν ἡμῖν ἐϰ τοῦ ζητεῖν περίεστιν μόνονGa naar voetnoot5. Cui illud addam Maximi τὸ γεγραμμένον ϰαὶ σὺ λέγε ϰαὶ μὴ ϰινδυνεύσειςGa naar voetnoot6. In quem sensum plurima sunt in disputatione BasiliiGa naar voetnoot7 contra EunomiumGa naar voetnoot8. In illis Dei attributis, quae nos respiciunt, justitia maxime ac bonitate, dat nobis et sacra scriptura et impressae mentibus nostris προλήψεις uberem, dissertandi materiam; quae vero ad internam Dei naturam pertinent aut circumscripte eloquenda aut silentio veneranda sunt. Bysterfeldio omnia felicia opto, tum quae ipsum privatim, tum quae principemGa naar voetnoot9, a quo missus est, spectant. Prodiere hic desumpti ex parlamentariis actis libri egregii, quibus titulus Libertates Ecclesiae GallicanaeGa naar voetnoot10. Eum cardinalis RupifocaldiusGa naar voetnoot11 contractis episcopis quibusdam pontificiGa naar voetnoot12 quam regiGa naar voetnoot13 fidelioribus damnavit haereseos eaque de re ad alios scripsit episcopos. Rex sua ipse jura deserens recudi eos libros vetuit. Sed hoc magis et quaeruntur et leguntur. SirmundusGa naar voetnoot14 adhuc in Theodore- | |
toGa naar voetnoot1 sudat ac praeterea Hincmari editionemGa naar voetnoot2 auctiorem pollicetur. MileteriusGa naar voetnoot3 tam de justificatione quam de operibus plurima jam ediditGa naar voetnoot4, quae Calvino nimium addictos mirum quam urant. Vale, vir doctissime. Tuus tuo merito
| |
Lutetiae scribebam II/XII Februarii MDCXXXIX. |
|