Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3970. 1639 februari 12. Aan Paltsgraaf Johann KasimirGa naar voetnoot4.Excellentissime et illustrissime princeps, Cum in eo essem, ut a luctu domestico animum ad studia, suavissima curarum lenimenta, abducerem, novum ecce fulmen intervenit, directe quidem missum in illustrissimam Excellentiam vestram ejusque liberosGa naar voetnoot5, sed ita ut non levis inde ventus et reginam nostramGa naar voetnoot6 optimam et regnum ipsum afflaverit. Indignus sim Suediae bonis frui, si non et mala ejus participem. Sensi igitur, quo motu animi debui hoc malum quantumque ac quale sit mihi ipse exposui nullam partem ejus abscondens. | |
Quae in hac cogitatione mihi sint obversata, nihil opus est apud eum explicari, cui ista, ut propiora, ita et notiora sunt. Scio non deesse illustrissimae Excellentiae vestrae in Suedia pie eruditos, qui tales morbos tractare norint et initio adferre quae tumentem in dolore suo animum comprimant, deinde et quae ad sanitatem reducant. Tum vero priusquam hae istuc pervenire poterunt literae, quae etiam infirmioribus medetur dies, exoneraverit maeroris non exiguam partem. Officii tamen mei existimavi tum ob munus, quod hic mihi reginae mandatu incumbit, tum ob honorem eximium, quo me ornatum judico, cum meae etiam curae ab illustrissima Excellentia vestra illustrissimus filius ejusGa naar voetnoot1 summi ingenii virtutisque princeps commendatus est, ea dicere in hoc luctu, quae mihi et saepe et jam nuper dixi, et quantum futura praevideo, dicenda saepe habeo. Philosophi, quorum non spernenda habemus scripta, lugentes solantia auxilium potissimum sumunt a divina lege, quae nata omnia mori voluit, quam impatienter ferre non modo inutile sit adversus invictam potentiam, sed et iniquissimum, cum non alia conditione quam ferendi talia in hujus universi conspectum usumque introducti simus, laudantque multum Graecos CleanthisGa naar voetnoot2 versus, quos latine sic reddidit SenecaGa naar voetnoot3: Duc me parens celsique dominator poli
Quocunque placuit, nulla parendi mora est,
Assum impiger, fac nolle, comitabor gemens,
Malusque patiar quod pati licuit bonoGa naar voetnoot4.
Est in hoc clypeo contra adversae sortis tela nonnihil munimenti. Sed multo id validius fiet, si addamus, quod ex divinis didicimus oraculis, non ex sola naturalium causarum serie, ad quam philosophi respiciebant, sed ex singulari Dei cura iis, quos Deus amat, provenire vitae hujus finem. Nam si ne pilo quidem deteriores fieri possunt tales, nisi provida patris aeterni directione, quanto minus credibile est forte aliqua aut communi lege illis procedere decretorium illum et illa aeterna secum trahentem diem? De qua re cum dubitare nobis non liceat, nisi projecta christiana fide, tam benignae constitutioni contra ire non immorigeri tantum sit filii, sed et ingrati ac laeva accipientis quod dextra datur. Pervenit princepsGa naar voetnoot5 sanctissima ad quietem placidissimam et, ut cum Lucano loquar, Vidit quanta sub nocte jaceret
Nostra diesGa naar voetnoot6.
| |
Non illam turbant amplius impacta regnis regna totorumque populorum exsilia et redacti ad egestatem principes, ad mendicitatem nobiles, ad ferarum vitam rustici, versi in hominum pastus homines, oppida quassata extrinsecus, agri sine frugibus sanguine conspersi et proelia terris dominos mutantia et a terrarum malis non liberum mare. Nunquam tam bene actum est cum rebus humanis, ut non ab iis expediri felicis fuerit. Sed praeter caetera ita foetum est miseriis hoc nostrum saeculum, ut nemo sit mitioris animi, qui non gaudere debeat, si a tam tristi spectaculo absolvatur. Contigit hoc illi, ne hoc tantum, sed et in altissima securitate opperiri tempus illud, quo cuncta, quae nec dici nec cogitari possunt, bona in sibi caros effusurus est Deus tam sine modo quam sine fine. Volumusne ergo eam ab iis, quae habet, ab iis, quae tuto exspectat, gaudiis in hos nostros labores atque aerumnas detrahere? Nam quid aliud agunt vota lugentium? At nobis tristis est haec jactura, credo equidem, sed amantium est plus ei, quem ames, quam tibi ipsi optare, quanto magis ob utilitates nostras temporarias neque diu duraturas non invidere illis statum et beatum et immutabilem et perpetuum. Concessi decedere aliquid utilitatibus nostris, magis quod ita loqui moris sit quam quod res imperet. Est enim, est profecto in adversis saepe quam in secundis rebus utilitas nobis major. Secundis languemus, adversis excitamur quoque magis nobis praesentia haec displicent, eo magis ad superna ac mansura rapimur. Etiam philosophorum aliis summum, aliis unicum bonum virtus, quae duris non alitur tantum, sed quod adjiciunt, gaudet, ut miles, cui a duce magni labores ac pericula imperantur. Quanto magis id christianos sentire aequum est, quibus iter per crucem ad regnum coeleste stravit ipse, cujus nomine frustra appellamur, si exemplum sequi piget. Quid apostoli ejus? Quoties nobis fructum ex quotidianis malis et patientiae laudes supra omne id, quod laudari potest, praedicant? Hanc viam institerunt ipsi, hac eos secuti sunt martyres et confessores et totus ille coelo destinatorum chorus. In horum asscribi societatem quam splendidum ac gloriosum est! Itaque expandamus licet omnem scenam tragici apparatus nec quicquam malorum subducamus oculis nostris, dum simul addamus: tanti nos Deus aestimavit. Ne parentum quidem illi, qui liberos cum ratione amant, delicate eos sed fortiter educant. Apud TerentiumGa naar voetnoot1 moestum ob filii absentiam patrem consolans vicinus inter caetera ait: Tibi parce, idem absens facere te hoc vult filiusGa naar voetnoot2, ingeniose ex ipsa dolendi causa sumsit unde dolorem oppugnaret. Absentem diligis? Fac quod si adesse liceret ille a te esset postulaturus. Et nos, si interrogare possemus eos, quos praemisimus, quid audiamus aliud quam: parcite vosmet infelices aut credere aut facere, felicium causa. Cogitate quae a vobis discedentium ultima fuerint vota, eorum nos compotes facite. Haec, si, sicut aequum est, animo nostro imprimantur, non eorum, quorum nos meminisse saepe oportet recordationem nobis ipsi faciemus horribilem addito gemituum ac lachrymarum comitatu, sed laetam potius adjunctis apud Deum gratiis, quod eorum conspectu et consuetudine frui tamdiu licuit, praeterea com- | |
memoratione earum, quas habuere virtutum has et imitari studebimus ipsi et imitandas proponemus eorum posteris ac necessariis. Haec sunt optimae defunctorum imagines, haec justissima veneratio. Sic illis frui semper in animo nostro victuris licet. Habet illustrissima Excellentia vestra superstitem adhuc in liberis matrem, in regina amitam, quae semper illius praecepta retentura animo, exempla autem suis moribus expressura, pulcherrimum tibi exhibebit uxoris laudatissimae simulacrum. Scio duplicatam esse curam Excellentiae vestrae, ut liberis quidem cum patre matrem quoque exhibeat, reginae vero praestet, ne quid te salvo illa perdiderit; sed utrunque hoc adeo formidandum non est, ut etiam solatiis accenseri debeat. Occupatis et assidue laborantibus facilius quod triste est elabitur minusque patitur agens semper aliquid animus. Unum prope omiseram, quod tamen omittendum non fuit, ita ferendam ipsius mortem, sicut ipsa regis GustaviGa naar voetnoot1 mortem tulit, fratris maximi soror optima. Amiserat regem, etiam regibus venerabilem, in quo exornando virtutes omnes ac fortuna conspiraverant; illum, qui adversus reges tres vicinosGa naar voetnoot2 feliciter experta arma ad sublevandas aliorum calamitates admirabili bonitate transtulerat, qui Suediam cunctis gentibus invidendam fecerat veramque Gotthicae ac Wandalicae fortitudinis parentem esse mundo approbaverat, qui omnes pacis artes belli laudibus miscuerat, cui parem in omnibus historiis frustra adhuc quaerimus, amiserat autem in florentissima parte aetatis, in medio victoriarum cursu, cum edomito Vistula, Viadro, Albi, Visurgi, Rheno, Danubio, ad nomen ejus jam et Tybris et Tagus tremerent. Attamen in hoc malo immoderato moderari tristitiae potuit. Cogitavit, quomodo vicem et regi suo et fratri melius quam lugendo redderet et reddidit, imo beneficia beneficiis vicit. Quid enim tantum acceperat, quantum fuit filiam ejus ita instituere, ut ne aetas quidem et sexus obstent, quo minus in ea agnoscatur Magnus ille Gustavus. Fuere reges, qui felicitatem suam suspectam habuerunt et aliquid sibi optarunt accidere adversi, quo majores metus expiarent. Regiam domum hac tempestate concussam fuisse, prosit in posterum. Et proderit, si quam Deus pro ea poposcit victimam pio submissoque offeramus animo. Est, cur speremus, si quid Suedorum mores pendere meruerunt, satis id lustratum duplici funere, ut posthac tutus ab omni sortis acerbitate floreat regum Gustavi Carolique sanguis. Ita voveo, excellentissime et illustrissime Princeps, Illustrissimae Excellentiae vestrae cliens addictissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Febr. anno 1639. | |
Adres: Excellentissimo Illustrissimoque Principi D. Johanni Casimiro, Comiti Palatino ad Rhenum, Duci Bavariae etc. |
|