Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3969. 1639 februari 12. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissima ac potentissima Regina, domina clementissima, Pervenit ad nos nuntius ejus luctus, qui augustam Majestatem tuam de propinquo satis attigit morte Illustrissimae principisGa naar voetnoot2, cui magnus in terris honos obvenerat, ut et soror esset summi regum GustaviGa naar voetnoot3 et soror non minus ad summa enitentis Majestatis tuae; major autem infinito nunc honos in coelo a Deo seponitur. Quin pro pietate sua senserit hoc malum, quod sentimus omnes, Majestas tua, dubitare non licet, sed pariter scimus Majestatem tuam, quod in ista aetate mirandum est, eo pervenisse sapientiae, ut norit Deo obsequi, uti adversis, mortalia cuncta, quanti sunt, tanti habere. Quare non tam solatiis, quibus abundat tam excelsa mens, opus est quam faustis votis, ut nihil posthac ei dolendum eveniat, sed laeta laetos populos regat exemploque sit principibus aliis, quam paterne tueatur se diligentes Deus. Quod ut fiat, serenissima ac potentissima Regina, domina clementissima, ipsum, per quem reges regnant, ex animo precor. Tuae Augustae Majestatis obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 2/12 Februarii anni 1639. |