Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3968. 1639 februari 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot11.Illustrissime domine, Valetudinem Excellentiae vestrae quam nonnihil laesam epistola fine Januarii dataGa naar voetnoot12 queritur, ut integram restituat, Deum precor. | |
Et de Brisaco et de rebus aliis Excellentiae vestrae probo judicium. Sparguntur rumores nunc de hoc, nunc de illo matrimonio, quo duxGa naar voetnoot1 obligetur regiae domui. Sunt qui putant non modo non e publico, sed ne e cardinalisGa naar voetnoot2 quidem bono fore, si penes Gallos sit Brisacum; potius futurum, ut dux ibi potens fido amicitiae nexu cardinali illigetur habeatque hic, siquid ei adversi supervenerit, et perfugium in illa loca et in ducis exercitu praesidium. Quidam futurum insuper putant, ut dux de religione tentetur. De cujus in aulam adventu perstant rumores. Sed adventat rerum agendarum tempus, quod ipsi, ne ex illis locis abeat, aut impedimentum aut excusationem dabit. Apud Helvetios procedit conscriptio Gallici militis. Neustadium irrupit nuper et diripuit CanoskiusGa naar voetnoot3. ImperatorisGa naar voetnoot4 copiae praeter urbium, quae circa Brisacum sunt, praesidia in Suevia, Franconia et Inferiore Palatinatu se tenent crediturque ipse imperator, ut ea, quae maxime ad se pertinent, regat de loco propiore aut Augustam venturus aut Ratisbonam. Dixit BasileensibusGa naar voetnoot5 dux Vinariensis habere se, unde negotium det caesarianis efficiatque, ne eisGa naar voetnoot6 vacet aut de Helvetiis vexandis aut de Brisaco recuperando cogitare. Galli quoque magna minantur et exercitum ad Belgicos fines perventurum ajunt ad XXV millia. Aut est aut jamjam erit apud vos LestradiusGa naar voetnoot7, consiliorum inter cardinalem Riceliacum et principem ArausionensemGa naar voetnoot8 pararius. Hassici exercitus primores puto alios aliamGa naar voetnoot9 quaesituros militiam suis ex commodis. Ut Galli et Angli bona fide socientur, optandum nunc sane cum maxime an unquam sperandum, non immerito Excellentia vestra dubitat. De Domitzii derelicta obsidione sicut doleo ita caetera D. BanneriiGa naar voetnoot10 et exhaustae ibi hostium copiae in spes bonas me erigunt. Ipsum sultanumGa naar voetnoot11 audimus esse in Bagdeti obsidio et rem ad inducias spectare. Quod si fit, et Galli Venetos, Suedi Moscovitas possunt extra bellandi cum Turca necessitatem ponere, multa enasci possent commoda et ducis Vinariensis et D. Bannerii conatibus. Rex PoloniaeGa naar voetnoot12 praeter res coeteras etiam eo in offensam incurrit procerum suorum, quod neque ipsi regi habitus ab imperatore honos qualis olim Henrico IIIGa naar voetnoot13, neque senatores, qui regi aderant, dignitati suae satisfactum credidere. De Scoticis motibus quae tum per sermones tum per amicorum literas intelligo, mihi non placent. Videtur malum ex malo nasci. Exspectandus erit, qui in mensem | |
Maium indictus est, parlamentaris conventusGa naar voetnoot1. Interim quod praeformatum inter D. SalviumGa naar voetnoot2 et D. RoumGa naar voetnoot3 erat, nondum ex Anglia ad D. Roum rediit, quantum ex postremis literis discere licuit. Quare suspendo judicationem, ita tamen ut formidini quam spei sim propior. Ipse princeps electorGa naar voetnoot4 haud dubie nihil omittet eorum, quae ad avertendum imminens domui suae exitium sunt necessaria. Patri IosephoGa naar voetnoot5 in illas extraordinarias operas nemo successit. Et qui ipsi adjutor fuerat HyacinthusGa naar voetnoot6 ab aula desertus apud cappucinos suos suae περιεργίας poenas luit. D. ChavigniacusGa naar voetnoot7, qui nunc sub cardinali res externas tractat, bene velle rebus nostris creditur, ita ut perituras sperem offucias Bavaricas. Liber ille optimus de Ecclesiae Gallicanae LibertatibusGa naar voetnoot8 non modo venire est vetitus, sed et a cardinali RupifucaldioGa naar voetnoot9 homine pontificiGa naar voetnoot10 mancipato contractis episcopis aliquot jugulatus crimine haereseos et schismatis monitique per epistolasGa naar voetnoot11 episcopi alii, ut plebem a lectione absterreant. Haec reges et regum consiliarii vident et ferunt. Dux ValettaGa naar voetnoot12 ex decreto, quod coram regeGa naar voetnoot13 ac cardinali a marescallis Franciae et parlamenti praesidibus aliquot factum est, absens citatur bonis annotatis. Emanebit procul dubio et capitis damnabitur. Pater ejus dux EspernoniusGa naar voetnoot14 Avenionem an se, ut dicitur, contulerit, incerti adhuc sumus. Accedet hoc ad exempla non perlataeGa naar voetnoot15 ad finem usque diu faventis fortunae. Componunt Veneti suas cum pontifice controversias et per Iudaeos dona Constantinopolo alibique distribuunt redimendo bello paratis et quae sultano dent, ubi domum is redierit. Brisacum diligenter munitur. Curiae Rhaetorum occisus est ab hominibus personatis JenasiziusGa naar voetnoot16 Rhaetus inter primos Hispanicae factionis. Deus Excellentiam vestram paterna cura protegat. Excellentiae vestrae cultu immutabili devinctissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Februarii anni 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: A.o 1639. |
|